Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Demonstrativum pronomen, Hoc est, et In hoc est, crebro iteratur in Ioanne evidentiae et certitudinis gratia. Haec est vita aeterna, ut te agnoscant verum Deum, et quem misisti, Iesum. Vel, Hoc est iudicium, quod lux venit in mundum, et homines magis dilexerunt tenebras quam lucem. Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit. Haec est voluntas patris, mittentis me: Ioan. 6 bis. Hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt eum. Hic est panis ille, qui de caelo descendit, Ioan. 6 bis. Sic: Hic est agnus Dei, qui tollit peccata mundi. et: Hic est qui venit per aquam et sanguinem. Haec est charitas Dei, ut mandata eius servemus. Hoc est praeceptum meum. Haec mando vobis. Ioan. 15, et 1. Ioan. 3, Haec locutus sum vobis, manens apud vos. Haec est fiducia, quam habemus apud Deum.

|