Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Appendices.

Appendices sententiarum non paucas habet. 1 Ioan. 3, Hoc est mandatum eius, ut credamus nomini filii eius Iesu Christi, et diligamus alii alios, sicut mandavit nobis. Illud. Sicut mandavit, appensum aut alligatum est praecedentibus, cum iam satis plene dictum esset. Posses etiam vocare Appositiones fini sententiae subiectas, ut Ioan. 1, Quot quot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, iis qui credunt in nomen eius. est Appositio aut Appendix fini subiecta. Sic eodem invenimus: De quo scripsit Moses et prophetae, Iesum filium Ioseph ex Nazareth. Tales particulas solent Latini per Nempe adiicere, quia explicant praecedentia. Ioan. 3, Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, nempe filius hominis, qui est in caelo. Ioan. 6, Dixit ei unus ex discipulis, Andreas. Ioan. 8, Unum patrem habemus Deum, vel, nempe Deum. Ioan. 12, Dixit quidam ex discipulis eius, Iudas Iscariot. Io. 13. Erat quidam ex discipulis eius, recumbens in sinu, is quem diligebat Iesus: aut, nempe is quem diligebat, etc. Sic mox sequente: Ego rogabo patrem, et alium paracletum dabit vobis, Spiritum illum veritatis, etc. 1 Ioan. 2, Haec autem est illa promissio, quam ipse pollicitus est nobis, vita illa aeterna. et mox 3, Videte qualem charitatem nobis Deus dedit, ut filii Dei vocemur. Sic in fine: Per hoc novimus, quod habitat in nobis (nempe) ex Spiritu, quem nobis dedit. Tales appendices sunt etiam 5, versu 4, 6 et 11. Utitur autem Scriptura etiam in Pauli epist. talibus Appositionibus, plerunque quidem declarationis gratia: aliquando tamen etiam inculcandae alicuius primariae vocis aut rei gratia: ut in Appositione dixi.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.