Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Repetitiones.

Quarto, multae admodum sunt in hoc Apostolo repetitiones, ut cap. 8. ter repetit In peccatis vestris moriemini, u. 21. et 24. 1 Ioan. 1, Si dixerimus quod peccatum non habeamus, nosmet decipimus, et veritas non est in nobis. Et paulo post: Si dixerimus quôd non peccavimus, mendacem facimus ipsum, et sermo eius non est in nobis. Et sequenti: Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quia tenebrae obcaecarunt oculos eius. Sic mox aliquot membra per verbum Scribo iterantur. Alibi ostendi Io. 16 repeti septies adseverationem, quod Iesus venerit caelitus, sitque verus Servator. Crebro etiam in unico aut vicinis membris idem vocabulum repetit, praesertim si sit ex illis ipsis peculiarioribus et usitatioribus, 2 Io. Quos ego diligo in veritate: nec ego solum, sed et omnes qui agnoverunt veritatem propter veritatem.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.