Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Adversus haec Origenes conqueritur subinde, Paulum habere ἀνανταπόδοτα ; hyperbata frequentia, orationem hiulcam et mutilam, et alios huius generis defectus. Hieronymus est varius, ut qui illi interdum adimat, interdum vero attribuatuim et facultatem dicendi: et praesertim super capite sexto ad Galatas scribit, Paulum vernaculo quidem sermone eruditum fuisse, verum aliena lingua sensus profundos

-- 1063 --

300 non valuisse proferre. Quam Hieronymi sententiam mitigari vellem. Puto enim Spiritum sanctum ita moderatum fuisse cum linguas tum calamos Apostolorum, ut quae ad salutem fuerunt necessaria, quam commode atque explicate tradiderint. Quod si quando videantur haerere in dicendo, id proveniebat ex magnitudine ac sublimitate rerum, quae tractabantur, quibus inter homines pares voces et pares locutiones difficilime inveniuntur. Deinde cum homines adhuc satis carnales et infirmos et plebeios alloquerentur, eorum captui sese attemperabant.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.