Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Hieronymus quoque interdum magnifice sermonem Paulinum celebrat, cuius unum aut alterum dictum asscribam. In Apologia adversus Iovinianum: Paulum Apostolum proferam, quem quotiescunque lego, videor mihi non verba audire, sed tonitrua. Legite Epistolas eius, et maxime ad Rom. ad Galat. ad

-- 1061 --

298 Ephes. In quibus totus in certamine positus est: et videbitis eum in testimoniis, quae sumit de veteri Testamento, quam artifex, quam prudens, quam dissimulator sit eius quod ait. Videntur quaedam verba simplicia et quasi innocentis hominis rusticani: et qui nec facere nec declinare noverit insidias, sed quocunque respexeris, fulmina sunt. Haeret in causa, capit omne quod tetigerit: tergum vertit, ut superet: fugam simulat, ut occîdat. Calumniemur ergo illum, atque dicamus ei: Testimonia quibus contra Iudaeos vel caeteras haereses usus est, aliter in suis locis, aliter in tuis Epistolis sonant. Videmus exempla captiva, servierunt tibi ad victoriam, quae suis in vosuminibus non dimicant. Nonne nobis loquitur, cum Salvatore, aliter foris, aliter domi loquimur? Turbae parabolas, discipuli audiunt veritatem. Proponit Pharisaeis Dominus quaestiones, et edisserit. Aliud est docere discipulum, aliud adversarium vincere.

Vade retro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.