Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Idem super cap. 12. Rom.

Ex hoc capite D. Augustinus profert exemplum moderatae simul ac modulatae dictionis, certe vix alius est apud Paulum locus compositior, atque (ut ita dicam) picturatior. Ut autem insigniora tantum indicemus, quantum dignitatis habet illa distributio. Sic enim vocant Rhetores, qua unum quodque redditur ei cui congruit: Habentes donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes, sive prophetiam secundum rationem fidei, sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in solicitudine, qui miseretur in hilaritate, caeteraque quae simili modulatione ac iucunditate decurrunt usque ad bimembrem periodum, Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Interim non parum est gratiae in iisdem vocibus per traductionem, aut similibus per adnominationem repetitis, item ex contrariis inter se redditis: quod genus sunt illa, Gaudere cum gaudentibus. Item, Malum pro malo. ἐναντίωσις item in illis est: Flere cum flentibus, Gaudere cum gaudentibus. Item in illis: Benedicite, et nolite maledicere. Item: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Item: In alta sapientes, et humilibus consentientes. Caeterum comparibus membris et incisis similiter cadentibus et desinentibus sic totus sermo modulatus est, ut nulla cantio possit esse iucundior.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.