Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Hic schema est, quod appellatur Graece κλίμαξ , Latine gradatio, multum faciens ad iucunditatem orationis: ea fit, quoties membrum sequens vocem postremam excipit praecedentis, ut ita per gradus quosdam deveniatur ad ultimum: veluti hic, Ex tribulatione patientia, ex patientia probatio, ex probatione spes connectitur: indicat et compositionis decus, quod orationem colis et commatis modulatam absolvit periodus. Primum membrum est, Quoniam tribulatio patientiam operatur: secundum, Patientia autem probationem: tertium, Probatio vero spem. Deinde additur periodus, et ipsa constans tribus membris: quorum primum est, Spes autem non confundit: secundum, Quia charitas diffusa est in cordibus nostris: tertium, Per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Huiusmodi ferme Augustinus. Quanquam mea sententia nihil vetat, quo minus priorem compositionem quatuor membris absolvamus, ut quartum sit: Spes autem non confundit, hic enim est finis gradationis. Deinde accinitur periodus, vel unico vel duobus membris constans: Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Quin et superiora cola possunt in bina commata dividi, ut comma sit: Quoniam tribulatio: et post minimum respirationis succedat, Patientiam operatur. atque idem de

-- 1060 --

297 caeteris. Haec divus Augustinus fatetur nequaquam fuisse ab Apostolo affectata, sed eloquentiam ultro comitem fuisse sapientiae, nec sapientiam talem aspernari comitem.

Vade retro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.