Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Sic Erasmus sequutus praeceptorem suum Origenem', dicit Paulum balbutivisse: Rom. 1, Reperio igitur eam legem volenti mihi facere bonum (esse) quod mihi malum adiaceat. Ubi sermo est perspicuus et congruus, nisi quod verbum substantivum usitato Hebraeis et aliquando etiam Graecis more deest. Sic idem carpit Paulum Rom. 12, Unicuique ut Deus partitus est: cum et ibi sermo constet, sive quia usitato more postponitur Ut, sicut et Terentius inquit: Populo ut placerent: sive potius, quia repetendum est illud praecedens, Dico aut praecipio.

|