Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Scribit Aristoteles Rhetoric. tertio, capite nono, duplicem esse orationem, aliam pendentem seu connexam vinctamque: aliam vero sectam aut distinctam. Verba eius ex translatione H. Barbari haec sunt: Locutionem ipsam necesse est aut pendentem, et continenter uno complexu tantum, atque cursu coniunctam esse, cuiusmodi sunt dithyrambicis sui orbes sive dilationes: aut distinctam intervallis, ac caesam, et veterum poetarum antistrophis similem. prior illa quae pendens nexaque dicitur, antiquorum fuit: qualis est ea Herodoti Thurii historia (alias Herodoti Thurii historiae explanatio haec est, ne facta admiranda, etc.) Ea enim (ut dixi) usa est superior omnis aetas, eademque pauci nunc utuntur.

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.