Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Idem aliquanto post:

Nam longitudo quae est in membris, impetum eneruat: quod autem in parvo magnam vim praesefert, acrius et vehementius est: cuius rei exemplum est illud Lacedaemoniorum ad Philippum, Dionysius Corinthi. quod si produxisset hunc in modum, Dionysius imperio privatus, literas docens Corinthi, mendicitate victum quaerit: rerum gestarum expositio potius fuisset, pro contumelia. Ac sane multis aliis in rebus Lacones brevitati student. Brevitas enim et acrior est, et magis imperiosa: oratio autem verbosa, supplicantem decet, et postulantem: proinde etiam notationes acrimoniam quandam habent, quia breviloquentiae similes sunt: ex eo enim quod breviter prolatum est, plurima nos suspicione attingere vetat, quemadmodum ex notationibus. Sic enim illud, Vobis cycadae humi canent: gravius per inversionem dictum est, quam si simpliciter dictum esset, Arboribus vestris excisio inferetur. Haec ille.

Consistit fitque brevitas multipliciter: si non altius rem narrare aut exponere incoeperis, quam necessitas postulat: si non longius in fine progrediare, quam opus sit: si non digrediare usquam extra propositum, sed recta ad scopum tendas: si in genere aut summa tantum rem exponas, non extendendo per species, partes, causas, aut circumstantias, omissis ornamentis accidentariis: si saepe aliqua tantum subindices per alia, ut vel per antecedentia res sequentes, ut per causas suos effectus: vel contra per hosce illas, vel tantum per aliqua indicia rem adiunctam, ut per nivem ac per gelu hyemem, per aestum aut fervorem aestatem, eandemque etiam per albedinem aut maturitatem segetum: si non utare transitionibus, si utare asyndetis: si caveas omnes repetitiones aut verborum aut rerum: si verbis significantibus utare, quorum singula recte posita integros sensus contineant: ut Cicero dicit, Thucydidem tot pene sententias habere, quot verba: si compositione verborum ea utare, ut non sit necesse ob singulos sensus propriam orationem texere, sed aliquas aliis una tantum aut altera voce Nominis, Participii aut Gerundii tactas, aliis alligare: ut Paulus apostolus segregatus ad Evangelium Christi non ait, Quem segregavit Deus ab utero ad praedicandum Evangelium, etc. Si ali quod primarium rei caput proponas, ut in Proverbiis aut Symbolis aliisve Synecdochicis locutionibus fieri solet, unde plurima intelligi queant, ut quae vel dependeant inde, vel significentur per ea. Fit et aliis compluribus modis brevitas, qui mox magis cernentur agnoscenturque in exemplis.

Habet vero Scriptura istas et innumeras alias brevitatis rationes. primum enim incipit narrare, ubi opus est: desinit ubi convenit, non digreditur ad peregrina ac inutilia: ut apparet in narratione creationis, lapsus humani, incendii Sodomae, eductionis ex Aegypto, et actionum Christi ac Apostolorum. Utitur quidem Scriptura digressionibus, sed non nimium longis, multo minus ociosis aut dispendiosis, de quibus alibi dicetur.

Summas solum ac genera rerum tantum saepe in narrationibus proponit, ut apparet ex concionibus prophetarum, Christi, Baptistae et Apostolorum tantum summarie conscriptis. In narrationibus Evangelistarum illud sane est admirabile artificium brevitatis, quod licet non narrentur circumstantiae, tamen intelligenti et attento singulis verbis subindicantur, ut abunde haberi queant. Mirabili compendio in Genesi historia religioque Ecclesiae ferme sesquitrium millium annorum, inde a creatione mundi, usque ad exitum ex Aegypto narratur: ita tamen, ut res primariae ac maxime necessariae ne qua quam praeteritae sint, ignorenturque.

Repetitiones quidem sunt plurimae, sed plerunque breves, et minime ociosae: de quarum varietate ac utilitate alibi prolixe disservi. Plurimae sane sunt non minus efficaces et significanter propositae, quam illa adeo celebrata apud Homerum, Nireus adduxit tres naves, Nireus filius Aglaiae, et Chorropi regis. Nireus quo non formosior alter, etc. quam veteres Rhetores dicunt adeo potentem esse, ut paucis verbis eum Homerus non minus celebrem reddiderit, quam vel Achillem vel Ulyssem, qui omnibus pene versibus ab eo praedicantur.

Quinto, multum per alia indicat res alias, ut per nomenclaturam rerum subito ab Adamo creaturis omnibus impositam eius ingentem sapientiam, summam memoriam et plenam possessionem: per maledictionem generis humani, magnitudinem peccati ac irae Dei. Sic per poenas diluvii, magnitudinem peccatorum, corruptae religionis ac morum et simul irae Dei: per evocationem Abrahami, eiusque instaurationem religionis, ingens eiusdem corruptio demonstratur. Sicut et tempore Enoch ac Moysis. Sic saepissime alias per antecedentia indicantur sequentia: et contra per translationem Eliae et Enoch indicatur immortalitas animae, resurrectio corporum, et vita aeterna, seu beatorum vera felicitas apud Deum.

Exod. 14 dicit Deus ad Moysen: Quid clamas? Unde ardens eius oratio praecessisse indicatur. Hac ratione Christus Ioannis 3, dum urget, oportere omnino hominem regenerari, ostendit totam priorem naturam ac generationem damnatissimam esse. Sic passim in Scriptura per misericordiae et Evangelii praedicationem ex consequenti accusatur peccati et extremae corruptionis, ut qui tanto remedio indigeamus. Sic Ios. 2 videtur tantum conclusio totius narrationis exploratorum adscribi: Utique tradidit Deus in manum nostram universam terram. Sic Gen. 14 brevissime indicatur occurrisse regem Sodomae Abrahamo: reliqua subintelligenda relinquuntur.

Sexto, uno aliquo significanti verbo aut dicto saepe (teste Phalereo) multo significantius res quae+piam,

-- 1046 --

283 persona, negotium aut factum depingitur, quam alioqui longa oratione fieri posset. Proponit ipse in exemplum suum quoddam dictum, quod cum Craterus Macedo antea ignobilior, postea insolens factus audiret Graecorum legationes, purpura indutus, et in aureo lecto sedens dixerit: Et nos aliquando hunc Craterum legatum suscepimus: ibi per illud demonstrativum pronomen magis putat fastum eius ineptum esse depictum, quam si prolixior oratio fuisset adhibita. Sic Cicero in quadam oratione dicit, satis sibi videri, cum ipsum modo adversarium nominat, ut non sit necesse eius scelera commemorari.

Hanc sane admirabilem Emphasin sermo sacrarum Literarum saepissime exprimit: ut cum dicitur tum benedixisse Adamo, tum postea lapsis maledixisse, eosque fuisse nudos: cum item dicit, Quacunque die comederis de ea arbore, morte morieris: et vicissim cum promittit, semen mulieris contriturum esse caput serpentis. In quibus singulis verbis Benedicere, Mors, Nuditas, Contritio capitis serpentis, prorsus ingentes res exponuntur, si modo quis diligenter attenteque vim amplissimam latissimeque patentem illarum vocum expendat. Quare tota Scriptura postea occupatur in expositione istarum vocum Benedictionis et Maledictionis, Mortis ac vitae, Nuditatis, et supervestitionis et certaminis seminis mulieris cum serpente. Sic ingentes res continent illa brevissima, hominem esse conditum ad imaginem Dei: et post lapsum, Adamum mortuum et nudum genuisse liberos ad suam imaginem, nempe non Dei.

Septimo, docet Phalereus brevitatem aptam esse symbolis et sententiis, eisque multa amplecti. Talia sane brevissima dicta, sunt plurima in Scriptura, quae vel per quandam Synecdochen, vel quasi symbola quaedam res amplissimas continent. Ad horum posterius possis proverbia referre: ut, Incidit in foveam, quam fecit: Medice, cura teipsum, et similia. Item quaedam quasi notae rerum: ut, Canis non mutiet: Audienti talia, tinnient ambae aures: Clamor Sodomae in caelum ascendit.

Soliti sunt quoque veteres brevissimis sententiis res maximas complecti, ut tanto facilius memoria teneantur. Sic sunt illae gravissimae sententiae de peccato originali: Cor et figmentum cordis humani est malum inde ab infantia: et de redemptione, Semen mulieris conteret caput serpentis. Item: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Similia multa dicta in Scriptura reperiuntur, ut est illud 1 Timoth. 1, Fidelis sermo et omni acceptione dignus est, quod CHRISTUS IESUS venit in mundum, ut peccatores salvos faciat, etc. Sic est illud praeclarum ac rotundum dictum Tit. 2, Illuxit gratia Dei salutifera omnibus hominibus, erudiens nos, etc. Talia brevia, sed multa complectentia dicta passim in Scriptura reperiuntur. Sic sunt Hyppocratis Aphorismi, et totus Catechismus in Ecclesia, atque adeo multi Psalmi.

Ad synecdochicas porro sententias possis referre praecepta Decalogi: In semine tuo benedicentur omnes generationes: Baptizate in nomine Patris, Filii et Spiritus sancti. Item formulam sacrae circumcisionis: Ero Deus eorum: et sacrae coenae, Hoc est corpus meum: Hoc in memoriam mei facietis, etc. Quae omnia, cum sint brevissima, res maximas et plurimas partim vocum emphasi, partim per Synecdochen continent, si modo recte expendantur et evolvantur.

Sunt etiam singula aliqua epitheta aut adiectiva non raro valde significantia, resque plurimas in se complectentia: ut, Cor pravum ac perversum inde ab infantia, natum ac conceptum esse in peccatis.

Sic et Metaphorae sunt potentes: ut, Cor adamantinum, lapideum, spirituale: Legem esse scriptam in corde: Peccatum esse sculptum in corde alicuius, et similia, quae totum veterem Adamum aut novum hominem depingunt.

Octavo, singularis quoque, admirabilisque brevitas Spiritus S. vel in eo est, quod nudis nominibus propriis res longe maximas plurimasque significarit. ut voce Iesus et Meschias, totum officium Christi denotat. Sic Baptistam vocando Ioannem, indicavit eum fore singularem praeconem monstratoremque gratiae Dei: sic mater Heva, Abelis nomine indicavit, qualis sit natura lapsi destructique hominis post illam miserandam ruinam. Sic in Isaia per nomen Emanuel, tum essentia divina in Meschia indicatur, tum simul docetur, eum nobis patrem reconciliaturum, effecturumque ut ubique Deus nobiscum sit, nobisque favens propitiusque adsistat. Sic Christus Simonem vocat Cepham, aut Petrum, et alios duos Apostolos nominat filios tonitrui: ut ostendat plane admirabilem praepotentem suae doctrinae Ecclesiaeque efficaciam, stabilitatem ac robur ex se fluens. Videmus igitur hîc ingentes res singulis nominibus contineri.

Nono, Asyndeta scribit Phalereus et alii, esse ad brevitatem idonea: eis plurimum Scriptura utitur, ut alibi ostendi plenius.

Decimo, brevibus Allegoriis, typis ac parabolis propositis, doctrinam amplissimam saepe Scriptura sub illis parvis involucris proponit: ut quod Abraamus habuerit duas uxores, et duos ex eis filios. Quae involucra quanto quis magis evolvet, tanto plura in eis reperiet.

Undecimo, studio brevitatis etiam non solet Scriptura confutationes prorsus a confirmationibus separare, ut alii oratores. Et sane saepe res sunt coniunctissimae, ut sit haud raro quasi eadem repetere necesse in utraque parte confutante et confirmante.

Duodecimo, non semper se iungit ea quae conferuntur a collatis: sed subinde aliquas voces similitudinis rebus ipsis similitudine illustrandis admiscet.

Sic etiam saepe applicationes collationum, cum alioqui facile subintelligi queant, omittit, ut in cap. de Simili ostenditur. Similitudines igitur tales simpliciter allegoriarum formam obtinent. 2. Timoth. 2, In magna domo sunt non tantum vasa aurea et argentea, sed et testacea: et alia ad honorem, alia ad ignominiam. Si quis igitur expurgaverit seipsum, etc. Deest applicatio: Sicut in magna domo sunt vasa varia, ita varia in Ecclesia sunt etiam vasa aut homines, etc. Si quis igitur seipsum mundaverit, etc.

Decimotertio, valde variae Eclipses vocum, locutionum ac sententiarum subinde occurrunt: verum plerunque tantum talia omittuntur, quae non difficulter ex sensu et contextu subintelligi possunt. de quo in cap. Eclipseos prolixius actum est.

-- 1047 --

284 Decimoquarto, aliquando una sententia servit tum praecedentibus, tum se quentibus, et utrisque iungenda est, habita ratione magis sensus quam compositionis verborum. Rom. 6, Christus excitatus ex mortuis, non amplius moritur, mors ei non amplius dominatur. Nam quod mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Sic et vos concludite, mortuos quidem vos esse peccato, vivere autem Deo in Christo. Ubi media sententia, Nam quod mortuus est peccato, mortuus est semel, etc. est tum ratio praecedentis, tum etiam antecedens collationis sequentis sententiae. Debuisset enim repeti, Sicut igitur Christus ipse mortuus quidem est peccato, vivit autem Deo: ita et vos statuite, vos esse mortuos peccato, vivere autem Christo. Sed illud antecedens in antecedente sententia continetur: quae cum sit perspicua, et in recenti memoria Lectori, non est necesse eam iterari, facileque addita modo applicatione illa antecedens sententia potest subintelligi a Lectore non somnolento. Simile prorsus exemplum est 1 Thessal. 4, Nolite dolere de mortuis, sicut qui spem non habent. nam si credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit: sic Deus etiam mortuos in Iesu adducet cum eo. Sententia: Nam si credimus, servit utrique praecedenti et sequenti: potuisset autem suppleri sermo sic: Nam si credimus quod Iesus est mortuus, quodque resurrexit: credamus etiam, quod, sicut illum mortuum resuscitavit Deus, sic et nostros pie mortuos suscitabit.

Decimoquinto, in eo quoque non raro foecunda felixque brevitas est, quod duplicatum sensum idem textus exhibere potest, quo omnia typica et allegorica pertinent: ut, licet sacrificia illa et ceremonias peragere opus fuerit, tamen illa Christi sacrificium ante oculos pitixerint. Sic multi Psalmi, licet de Davide et aliis piis crucem ferentibus agant, tamen praecipue Christum respiciunt. Sic parabola Samaritani legalis est, dum pingit quis sit proximus: multo vero magis Evangelica, dum ostendit, quis sit ille verus ac unicus proximus, qui solus generi humano longe afflictissimo succurrere queat. Hac ratione omnes promissiones ac minae, omnia beneficia ac poenae temporariae corporalesue, simul spiritualia mala bonaque indicant. Sic tota moralis lex, quatenus quidem velata prodit, disciplinam quandam flagitare videtur: quatenus autem detracto velo consideratur, arguit et coarguit damnatque extremam et tristissimam hominis corruptionem. Verum de multiplici copiosoque fructu ex uno Scripturae loco percipiendo, in capite de Ratione legendi sacras Literas, dictum est prolixissime.

Decimosexto. Quod Scriptura duas aut etiam plures sententias aliquando in unam coarctet, dictum est alibi clarius. Eadem facit, quod uni verbo aliquando duplicatur significatio, ut in capite de Verbo dixi.

Decimoseptimo. De Thucydide scribit Cicero, eum adeo esse rebus plenum refertumque, ut prope verborum numerum rerum numero consequatur. Suetonius quoque et Valerius Max. multas res paucis verbis exprimere solent: sed Scriptura hac virtute dicendi facile omnes alios scriptores superat, cuius non raro singula verba singulas aut etiam plures sententias complectuntur.

Quinetiam non raro singula verba plures sensus aut res continent, ut expendenti initium totius sacri volum inis facile patet: In principio creavit Deus caelum et terram. Vox Principii, indicat tunc et temporis et rerum initium factum esse: antea plane nihil fuisse, praeter ipsum creatorem, qui ad nullum principium, medium aut finem temporis alligatus sit, ut qui fuerit aeternus, cuique sint mille anni ut dies unus. Sic verbum Creavit, significat non tantum fecit, sed et ex nihilo fecit, perfecte fecit, simulque omnipotentiam suam in eo opere ostendit. Vox Deus, unam essentiam, tres personas ac eius proprietates complectitur: caelum et terra complectuntur omnia adiuncta, quae licet prima die non sunt plane effecta, in materia tamen ac potentia aderant.

Saepe quoque singulae sententiae aliis aut verbo aut participio, aut nomine aliquo inseruntur, ac veluti infarciuntur. Statim initio Roman. 1, in sola subscriptione singula verba integras prolixasque sententias continent: Paulus servus Iesu Christi, vocatus Apostolus, separatus ad Evangelion Dei. Singulae enim hae voces multa complectuntur, prolixaque expositione indigent. de qua re alibi actum est.

Decimooctavo. Summa, Scripturae verba non sunt ociosa, non dormitantia aut superflua, sed singula aut necessario aut certe utiliter adhibita. Singula ibi, non aliter ac operae in officina seduli artificis, aliquid agunt, laborant, et aliquem singularem eximiumque fructum ferunt, ut supra ex testimoniis patrum cognovimus. Non raro singula argumenta in singulis vocibus continentur, ut in praedicto exemplo: Paulus est servus Iesu Christi, igitur non malus aut improbus, non levis aut nihili, eoque non est contemnendus. Est etiam vocatus Apostolus, et ad Evangelium segregatus: igitur studiose ac in timore Dei audiendus est, plenaque ei fides est habenda, non ut aliquis alius communis doctor, quantumvis alioqui bonus ac doctus. Est igitur Scriptura verbis quidem sermoneque brevis, rebus autem prolixissima.

Utitur autem Scriptura brevitate cum propter eas causas et commoditates brevitatis, quas supra exposui: tum etiam, sicut Ioannes subindicat, ne pusilli Christi in infinita volumina detrahantur. Ob quam causam etiam Ius civile (quod solis doctis scriptum est) ob ingentem prolixitatem olim Iustinianus abbreviare coactus est. Ingens igitur utilitas est, quod in brevi volumine, certoque loco, omnia ad religionem scitu necessaria, quae incidunt, aut omnino incidere possunt, reperiri copiosissime queant.

Facit etiam illa artificiosa brevitas mirifice ad memoriae subsidium. nam (sicut Galenus de Historica aut definitiva methodo dicit) pauca illa primaria capita ob ipsam paucitatem facile memoria tenentur: ea porro quia mox, si intelligantur, suas partes, species, causas aut circumstantias monstrant, facile eas memoriae nostrae subiiciunt ac exhibent.

Fuit proculdubio et illud Dei consilium in proponenda tanta tum brevitate sermonis, tum plenitudine rerum, sacra doctrina: quod ipse voluit perpetuo eam per suos varios ministros, quos semper donat ad aedificationem Ecclesiae suae, Eph. 4, dilatare ac illustrare: praeterea etiam Spiritum S. piis dare, qui eam illis suggereret ac exponeret. Denique voluit Deus pios eam perpetuo scrutari, volvendo eam, ac meditando in ea die ac nocte, quo exercitio esset eam illis abunde aucturus ac dilataturus.

Postremo illae quoque duae graves causae brevitatis in sacro volumine sunt: prima, quod sermo ipse

-- 1048 --

285 natura brevis, ac simul valde efficax vivusque: altera, quod illi meridionaliores homines longe facilius septentrionalibus moventur, ut in capite de Ieiunio ostendam: eoque etiam paucioribus verbis indigent, quia intelligenti, iuxta proverbium, pauca sufficiunt. Sit nobis exemplo huius rei, qua de agimus, quod sicut Graeci multo fuerunt studiosiores brevitatis quam Latini: sic porro etiam magis Hebraei quam Graeci. Quanto est succinctior Demosthenes quam Cicero: cuius redundantem copiam aut Asianismum stylum nequaquam Athenienses, multo minus Lacones tulissent. Sed apta forte fuit eius copia rudiori ac crassiori Romanorum Martiae plebi, quae ingenti vi ac copia sermonis veluti ingenti quadam mole aut etiam diluvio fuit proturbanda. At Graecis hominibus intelligentibus suorum rhetorum brevitas abunde suffecit. Quanto igitur Graeci intelligentia et animi celeritate acrimoniaque Romanos superarunt, maiorique sermonis brevitate contenti fuerunt, tanto porro hoc ipso genere Hebraei Graecos superarunt: quare Scriptura se ad suos auditores attemperavit, dum tanta verborum brevitate aut frugalitate res maximas expedivit.

Natura igitur tum sermonis, qui et brevis, et nihilominus efficax est, tum et hominum, qui multo facilius brevibus paucisque dictis et instrui et permoveri poterant solebantque quam Romani, istius brevitatis sacrae tractationis causa fuêre, praeter eas quas superiûs prolixius recensui.

Caeterum, quod rerum aut sententiarum copia sit in sacris Literis longe maxima, satis in alio capite ostendi: quare sacrum volumen rebus quidem est plenissimum ac copiosissimum, sed verbis perparcum. Multo igitur verius de hoc nomine dici potest, quam de ullo alio: quod Cicero de Thucydide affirmat, magis eum rebus ac sententiis quam verbis copiosum esse. De qua re admodum commodam Chrysostomi sententiam adscribemus: Magna divinae Scripturae virtus est, et multae in verbis latent sententiarum divitiae: ideo congruit ut diligenter intendamus, et solicite scrutemur, quo ampliorem utilitatem inde percipiamus. Nam propter hoc et Christus praecepit, dicens, Scrutamini Scripturas: ut non tantum nudae lectioni vacemus, sed indagatis profundis, verum veritatis sensum percipere valeamus. Talis enim Scripturae mos est. ut et in parvis verbis plurima saepe multitudo sensuum inveniatur: Divina enim sunt doctrina, non humana, et propter hoc omnem illam videre licet secus se habere quam humanam. Et quomodo hoc? ego dicam. Illic enim in humana sapientia omne studium concinnandis verbis adhibitum est: hîc vero prorsus aliter: Nullus Scripturae sermo de pulchritudine vel compositione verborum. habent enim domesticam gratiam effulgentem et pulchritudinem, quae dicunt, et illic post longam et indicibilem nugacitatem vix dignae aliquae sententiae venantibus occurrunt: hîc autem, ut scitis, etiam parva dictio saepe totum nobis sermonem contexit: propterea et heri, quamvis initia lectionis attigerimus, quia tamen tantum invenimus sensuum thesaurum, non potuimus ultra progredi, ut ne dictorum multitudine memoriam vestram obrueremus, et his dictis obessemus. Haec ille.

Summa tum brevitas, tum energia sermonis divini consideretur in illo simplicissimo (ut videtur) responso Apostolorum pontificibus dato, Act. 4. An coram Deo iustum sit, vos potius audire quam Deum, vos ipsi iudicate. Non enim possumus, quae vidimus et quae audivimus, non loqui. Summa brevitas inest huic dicto, qua illi tamen ingentem rerum copiam complectuntur. primum enim, quod non simpliciter nec acerbe recusant obedientiam, sed eis reverenter deferunt iudicium, dicentes, Vos iudicate: ostendunt, ac veluti dicunt, se eos agnoscere pro suis dominis ac gubernatoribus, seque eorum auditores ac subditos esse: secundo se paratos esse obedire illis in omnibus rectis ac possibilibus: tertio in hac re se non posse obedire illis, quia id mandatum sit simpliciter contra Dei mandatum et suam conscientiam.

Postremo ostendunt, quomodo illorum mandatum sit contra Dei praeceptum: quia videlicet ipsi aliique Apostoli tum ex probationibus veteris Testamenti, tum ex concionibus Christi, tum ex eius miraculis, tum ex voce divina ad ipsos caelitus de hoc filio audiendo clarissime delata, tum ex tota conversatione cum ipso tamdiu habita, tum et ex morte resurrectioneque ipsius, tum denique ex donatione Spiritus S. ac ex tam variis miraculis, iam post mortem Christi ipsius virtute patratis, inter quae etiam istud ipsum praesens esset, liquidissime cognoverint et palpaverint, ipsum esse verum Meschiam et unicum servatorem mundi, seque iussos esse per totum orbem terrarum de eo testari et concionari. Testantur igitur haec tam grandia tamque certa, ac denique adeo severiter sibi mandata, se nequa quam tacere posse, quicunque demum prohibeat, aut quicquid tandem periculorum sibi propterea immineat. Plurimas igitur, gravissimasque res haec summa brevitas complectitur, praesertim illa duo: Quae vidimus et quae audivimus, quae totam doctrinam et historiam Christi complectuntur: ut multo sint significantiora quam illud celebratum, Et campus, ibi Troia fuit. Talis summa significantissimaque brevitas est etiam in illo Pauli: Filius Dei exinanivit semetipsum, et factus est obediens usque ad mortem ignominiosam crucis.

Porro efficax δεινὴ aut praepotens locutio est, primum: quia per antithesin opponit obedientiam Dei ac hominum. Sensus enim sic in oppositis propositus, valde neruose et significanter proponitur. Deinde, quia apologia Apostolorum in unum per se notum ac illustre principium omnis practicae scientiae, morumque ac piae vitae confertur: quod nemo quantumvis aut imperitus aut sceleratus vel rudis barbarus vel Scytha ausit negare, quod videlicet oporteat obedire magis Deo quam hominibus. Hoc sane est res ignotiores et magis dubias per notissimas et certissimas exponere ac proponere.

Tertio, valida oratio est, quia additur figura Communicatio: quia ipsismet pontificibus permittunt de ea sententia iudicium, ut sic ipsos in corde ac conscientia ipsorum redarguant, quae ipsis reclament, utque sic coram quasi consensum ac comprobationem extorqueant. Quod et accidit, dum illi in conscientia convicti sua, nihil possunt contra respondere. Quarto, efficacissime dicitur, Quae ipsimet vidimus et audivimus: quibus indicatur summa harum rerum certitudo. Sicut et 1 Iohan. 1 dicitur: Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, et manus nostrae contrectaverunt: et Iohan. 1, Habitavit inter nos, et nos vidimus gloriam eius, gloriam sicut unigeniti. postremo efficacissime dicitur: Non possumus non

-- 1049 --

286 loqui, volentes nolentes cogimur loqui, etiamsi omnes pontifices et simul omnes monarchae vetarent, et etiamsi nobis mille mortes imminerent.

Posses hîc, si liberet, integrum Syllogismum hoc modo formare, tametsi ille iam ferme ad verbum habeatur: Quicquid Deus praecipit dicere aut facere, hoc faciendum est, etiamsi totus mundus prohibeat, nedum vos: Hanc doctrinam de filio suo iussit nos Deus docere: Igitur cogimur eam loqui volentes nolentes. Maior est principium totius vitae moralis, praesertim in populo Dei: quin et Socrates eam sententiam in sua Apologia coram iudicibus urget, aitque se eam vitae suae praeferre. Minor vero propriam certissimamque experientiam citat, unde necessaria conclusio sequitur, quam sibi impossibile prorsus esse protestantur.

Hinc igitur summa brevitas, tum et plane divina quaedam efficacitas sermonis sacri expendatur, quae hîc vere contigit Apostolis iuxta promissionem Christi: Dabo vobis os et sapientiam, cui resistere omnes adversarii vestri non poterunt.

Illud vero mihi pene exciderat, quod in brevitatis laudatae formis vel praecipuum est, quod non raro Metaphorae, allusiones aut similitudines brevissime tactae ingentem rerum copiam complectuntur, quam Scriptura non plene evolvit, sed vult auditorem aut lectorem intelligentem ac industrium expensa illa re quae attingitur, consideratisque eius variis proprietatibus, et ad praesentem textum prudenter accommodatis, animadvertere ac reperire: ut cum pios dicit esse oves, esse peregrinos, esse palmites, esse membra Christi, esse filios Dei, esse bonas arbores, et similia: vult Lectorem proprietates bonae arboris, ovis, peregrini et similium rerum diligenter expendere, et in natura vere pii hominis investigare. Sic cum dicit Christum esse agnum Dei, esse vitem, esse tegmen contra solem, pluviam et frigus: vult te illarum rerum proprietates expendere, et in Christo similia quaedam observare ac considerare. Talia sunt innumera, ubi indicata unica voce re quapiam, non aliter nobis magnam rerum sciendarum copiam suppeditat, quam si data in manus scheda aut alio libello diceret, ibi eum illa omnia plenius diligenter considerando cogniturum, quae ipsa unico verbo subindicasset.

De usu quoque brevitatis, seu quomodo sacram brevitatem cognoscere debeamus, forte aliquid utiliter dici posset. Omnino enim verissimum est, sacras Literas requirere valde attentum, vigilantem et intelligentem Lectorem, ac nequaquam somnolentum: quod valde observandum est cum in hoc genere Hebraismorum, tum et in aliis omnibus. Non enim Scriptura ita ingenti copia aures animumque implet, ac veluti ingentium bombardarum tonitribus et violentia irrumpit, sicut oratores interdum vel dormientes nimia copia et amplitudine sermonis excitare conantur. Quare si in lectione sacri sermonis sis somnolentus, illa summa brevitas aures tuas mox inutiliter praetervolat. Si parvifacias caelestem sapientiam, ac oscitanter legas, non proiicit Deus margaritas ante porcos. Si non sis intelligens, qui ex causis effectus, et contra, ex forma materiam, ex circumstantia una plures, ex re ipsa circumstantias, et contra, et denique ex aliis quoquo modo coniunctis alia colligere queas, non assequêris plene sensum. Si sis ignarus sermonis, non intelliges mirabiles ac plane divinas vocum sacrarum emphases. Si ignarus figurarum ac troporum, multa te latebunt. Si nequiveris aliquando ex una voce integrum sensum animadvertere, non cognosces plene sententias.

Quare haec omnia diligenter observanda sunt, videndumque, ut discamus illam admirabilem brevitatem tum intelligere, tum etiam plene ac large nobis et aliis evolvere, ac veluti extendere, et coram oculis explicare.

Supra in Similitudinibus ostendi, quomodo saepe brevissime subindicatae similitudines dilatandae sint: docui etiam, quomodo in collationibus ex alio membro aliud sit plenius exponendum. Saepissime enim in altero collationum membro aliqua verba desunt, quae in altero reperiuntur, et vicissim. Non raro antecedentia ex sequentibus, et contra sunt intelligenda et illustranda. Sit nobis exemplo ipsa sacra coena. Matthaeus in prima eius Sacramenti parte tantum haec verba recitat: Accipite, hoc est corpus meum. Oportet ergo supplere hanc brevitatem ex sequentibus, subintellectis illis vocibus, Quod pro vobis traditur, quod diserte Lucas etiam in prima parte recenset: item illis, Comedite ex eo omnes: item, novi Testamenti: item, In remissione peccatorum. Contra in Luca ex priore parte aut specie oportet posteriorem sarcire, adiectis illis verbis, Hoc facite in mei recordationem. quae particula a Paulo in utraque parte repetitur. Innumera sunt huius generis exempla, et variae formae lo quutionum, ubi alia aliter ex circumvicinis sententiis vel intelligenda ac illustranda, vel etiam sarcienda et explenda sint.

Posset et haec sequens regula referri ad Laconismum Scripturae. Scriptura sua quadam simplicitate narrat in historiis externas tantum actiones, idque plaerunque tantum breviter, non exponens exactius internos animorum habitus aut motus, non etiam externos gestus aut sermones dictaque omnia, cum tamen vel inprimis velit ipsius animi cordisve conditionem semper expendi, num timeat aut contemnat Deum, eive credat aut diffidat, timeat aut sit securus, quidve propositi aut consilii habeat: sed vult illum interni hominis, mentis, cordisve statum ex hisce externis cognosci et ponderari.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.