Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ALLUSIO.

ΒΆ Referatur sane et ALLUSIO ad Schemata, quae aliquando vicina est Mimesi. Est autem, cum ad alienum dictum aut scriptum ita respicimus, ut etiam verba aliqua inde mutuemur, aut nostris verbis ea attingamus. Varie omnino hoc fieri solet. Paulus Rom. 10, versu 6, descripturus iustitiam fidei, mutuatur verba Moysis, aut alludit ad ea, quibus ille promptam, exhibitam et paratam omnibus veram religionem esse testatur. Aliqui putant, eum illa citare: eoque sese et Moysen et Paulum misere excarnificant, dum eos concordare conantur.

Sic per allusionem vocat Christus Iohan. 16, fidem, opus: respiciendo ad verba Iudaeorum, Quid facientes operabimur opus Dei? Estque quasi tecta quaedam antithesis, dum Iudaei volunt multa bona opera Deo praestare, eumque veluti demereri ac obligare sibi: Christus contra iubet eos gratuita Dei beneficia aut panem caelestem per fidem precario mendicare.

Sic allusione quadam ad praesentem actionem et verba dicit Christus Matth: 26, Non bibam amplius de fructu vitis, donec illum bibam novum in regno caelorum, id est, donec fruar caelesti gloria: id est simpliciter, Non bibam amplius corporalem potum, sed fruar spirituali caelestique felicitate: id est, sicut Lutherus exponit, Hic potus erit ultimum valete huius temporariae vitae. Sic allusione quadam ad illam ultimam coenam dicit ibi Dominus Apostolis, Dispono vobis, ut bibatis et edatis in regno patris mei.

Sic forte alludit Christus ad verba et cogitationes Pharisaeorum, dicentium Luc. 5, Quis potest remittere peccata? cum subdit, Utrum est facilius dicere, Remissa sunt tibi peccata, an, Surge et ambula? quasi diceret: Disputatis de possibili ac impossibili, et quod sit impossibile homini remittere peccata. Scio autem vos non tanti remissionem peccatorum facere, quin multo difficilius esse statuatis, ut homo solo verbo tantum morbum sanet.

Sic Paul. 1. Cor. 11, alludendo ad praesentem panis fractionem dicit: Hoc est corpus meum, quod pro vobis frangitur. Sic Matth. 6, Christus alludendo ad Pharisaeorum hypocriticas deformationes faciei in ieiunio, iubet contra lavare et ungere faciem suam, non plane id ad verbum urgens. Qualia exempla sunt plane innumera in Scriptura. Qui mos eius est diligenter observandus, ut sciamus in talibus locis dicta non esse prorsus ad verbum accipienda, sed tantum ad sensum.

Sic forte Matth. 23 dicit Christus: Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, quia purgatis exteriorem poculi ac patinae partem, intus autem plena sunt rapina ac intemperantia. Pharisaee caece, purga prius id quod est intra poculum et patinam, ut etiam id quod extra est, purum fiat. Ubi videtur loqui de eo. quod est intra poculum, cum proprie loquatur de eo quod est intra cor aut pectus eorum (quasi ipsos iam poculum abusive vocando) quod etiam vocabulo intemperantiae indicat, et quod mox eandem similitudinem aut Metaphoram clarius proponit, conferendo eos cum sepulchris dealbatis: sed vocabula alludunt tantum ad id, unde sumpta est occasio dicendi, nempe ad externam lotionem poculorum: ut Lucas videtur clarius haec verba exponere cap. 11. Sic Matth. 5, occasione interpretatiuncularum Pharisaicarum, Qui occiderit hominem, erit reus iudicio: abutitur, illis vocabulis, dicendo: Peccans sic, erit reus iudicio: peccans sic, erit reus consessui: peccans aut sic, erit reus gehennae: cum ille non agat ibi de externis iudiciis aut politicis poenis, nec ulla iudicia externa temere irascentem puniant: sed tantum de iudicio, Dei, et aeterna poena. Vult igitur dicere, non solum qui opere externo cedem peregerit, sed etiam temere irascens: quique adiecerit insuper maiora aut minora maledicta, capitaliter peccavit. Omnes isti sunt rei aeterni exitii. Sic eodem cap. Qui unum ex hisce minimis praeceptis violaverit: videtur alludere ad Pharisaeorum verba aut cogitationes, qui aliqua Decalogi praecepta pro leviculis habuerunt: non quod ipse sic de eis senserit. Sic idem vocabulum longius trahit, Erit minimus: quasi dicat, Vestri Rabini habent ista pro parvulis, at videant, ne ipsi fiant in regno caelorum vere parvuli, vel potius plane nihil.

Sic et Paulus Rom. 7 disserens de lege Dei, eiusque effectibus, magna quadam catachresi incipit originale peccatum vocare legem in membris suis, quasi dicat: Audio quidem quid Lex Dei dicat, praecipiat ac flagitet: sed ego, proh dolor, sentio aliam quandam legem, contraria nimium efficaciter mihi mandantem. Simili tropo etiam initio 8, agens de lege et liberatione ab ea, incipit beneficium Christi vocare legem Spiritus. Sic Matth. 18 dicit Christus eos fore maximos in regno caelorum, qui se humiliaverint instar parvulorum, nec alios intraturos esse: ubi vox Maximus, trahitur ex praecedenti quaestione et contentione Apostolorum, quaerentium quisnam sit maximus in regno caelorum: significat autem tantum esse aliquo loco in ea felicitate vitae futurae. Nam omnes salvati non possunt esse simul maximi.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.