Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Contrarius huic tropus est, cum iusto leniora vehementioribus rebus dantur, quem tropum vocant Miosin, Liptoten, et Tapinosin: ut cum Isaias duos potentissimos reges, Syriacum et Israeliticum, contra Ierosolymam proficiscentes, vocat duos titiones, cum viderentur esse ingentia incendia: aut cum Christus dicit filiam Iairi et Lazarum mortuos, dormire. Verum de hisce quoque tropis abunde dicam in Hyperbole, cum multis exemplis ostendam, Hebraeos solere interdum tenuiores voces vehementioribus rebus imponere: quale etiam est, cum nosse aut scire, pro curare aut fovere ponitur: cum ira, iudicium, et obiurgatio pro gravissima poena, atque adeo pro plena perditione aut interitu ponitur. quibus Hebraismis plena est Scriptura.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.