Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Undecimo: Harum pleraeque regulae sunt hactenus prolixius a doctis, praesertim in disceptationibus de sacra coena tractatae, maximumque usum in expendendo eo aliisque textibus ac controversiis habent. Quare solerter adhibendae sunt, cavendumque ne quovis figmento humanarum fraudum, verisimiliumque sermonum agitemur. Nihil enim facilius est, quam dicere, Tropus est, figura est, modus quidam dicendi est, Hebraismus est, ut graviter Aug. lib. De Doct. Chr. 3. cap. 10. monet. Omnia igitur confirmata ac certo demonstrata esse debent in religione, praesertim vero in tam sacrosanctorum oraculorum commutatione: ne dicto citius, nobis dormitantibus ac stertentibus, pro Dei verbo diaboli verbum in nostram aliorumque perniciem obtrudatur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.