Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

35 Postremo nonnunquam voces tantum notitiam, aut opinionem hominum de iis rebus, quarum sunt vocabula, significant. Sic iustum esse, pro agnosci aut haberi pro tali, valde crebro ponitur. Psal. 143. Non erit in conspectu tuo iustus ullus vivens. Sic Isa. 43 dicit Deus: Loquere tu, ut sis iustus: id est, ut agnoscaris iustus, aut habearis pro iusto. Levit. 5, Et nescivit, deliqueritque, portabit iniquitatem suam: id est, si animadverterit se deliquisse. Sic Hos. 6. In hanc sententiam Cratylus apud Platonem disputat, res tales esse, quales hominibus videantur. Et Thomas super Iacobum praeclarissimam Regulam ponit, quod multa nunc fieri dicuntur, cum agnoscuntur: secundum quam ille exponit sententiam Iacobi dicentis, non ex operibus iustificari, id est, iustos agnosci. Sic et Virgilius dicit, Nox rebus abstulit atra colorem: cum nox non auferat colorem, sed tantum apparentiam seu cognitionem aut visionem, ne cernantur colores. Tale est quod Hebraeis ערב ereb, commixtio aut confusio vocatur vespertinum tempus, quia res quasi commisceat aut confundat: non quidem per se, sed tantum nostris oculis, ne eas discernere queamus. De quo Hebraismo propria Regula prolixius agetur, sicut et de contrario, quod interdum verba noticiae aut sermonis pro ipsa existentia rerum ponuntur: ut 1 Cor. 5, Talis scortatio inter vos auditur, quae nec inter Ethnicos quidem nominatur. Audiri et nominari ibi rem quampiam, pro existere ponitur. Verum de hoc, coniunctis Hebraismis alibi.

Vade retro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.