Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Verba tenuiora et quasi noticiae pro realissimis: ut Maiora hisce ostendet pater filio: id est, dabit facienda, aut per cum faciet, opereque ipso patrabit. Sic et Iohan. 8, Quod ego vidi apud patrem meum, id loquor: et vos quod vidistis apud patrem vestrum, facitis. Ubi Videre in multo potentiore ac efficatiore significatione accipiendum est, quam communiter sonat. Nam impii non oculis viderunt, vel etiam animo cognoverunt satanae desideria ac malitiam, sed per originalem lapsum aut corruptionem toto pectore hauserunt diabolicum venenum aut imaginem: aut, sicut Iohannes dicit, Semen eius in se habent: seu sicut in hoc ipso capite Christus dicit: Ex patre diabolo sunt. Sic contra Iohan. 6 dicitur: Omnis qui audierit et didicerit a patre, venit ad me: ubi non disciplina, aut externa institutio, ut Synergistae somniant, sed ipsius cordis refictio indicatur. Sic Ierem. 13. de originali peccato propheta loquens dicit: Si potuerit Aethiops mutare pellem aut nigredinem suam, et pardus maculas suas, poteritis et

-- 985 --

222 vos benefacere, cum didiceritis male agere. Ubi Discere itidem naturalem ingenerationem malitiae notat. Sic Isa. cap. 1 clamat, Discite benefacere: exigens ipsam cordis immutationem, non tantum aliquam institutionem vel assuefactionem externam, aut etiam humanis viribus possibilem, ut sermo ille imperitorum iudicio sonare videtur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.