Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Posses aliqua praecedentium exemplorum et hac sequenti Regula complecti, quod videlicet persaepe negativae orationes in speciem simpliciter aliquid negantes, non simpliciter, sed secundum quid tantum accipiendae sint: id est, ex eorum hypothesi, ad quos dirigitur oratio. Sic negat Christus a patre iudicari aut administrari hunc mundum, ita scilicet, ut Iudaei arbitrabantur, qui patrem a filio separabant, cum contra pater non nisi per filium manifestatum in carne mundum regat. Ergo non simpliciter removetur pater a mundi Imperio, sed corrigitur in ea re Iudaeorum error. Sic dicit se non venisse, ut faceret voluntatem suam, sed voluntatem patris. Sic dicit hanc doctrinam suam non esse, sed eius a quo erat missus. Neutrum simpliciter, sed ex eorum sensu, qui ipsum a patre separabant, quique putabant eum suam voluntatem aut cupiditatem explere, et suam quandam falsam doctrinam spargere conari, cum revera una sit patris et ipsius voluntas ac doctrina. Sic dicit caecum illum aut parentes eius non peccasse, hactenus scilicet, ut ab iis peccatis orta esset eius caecitas, cum alioqui et ille et parentes eius peccatores essent, quia homines erant, ut explicatur Rom. 5. et 1. Ioan. 1.
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
|