Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Posses hunc Hebraismum et sic describere, quod non raro aliqua simpliciter affirmantur aut negantur, quae si sine omni conditione aut circumstantia accipiantur, aut falsa aut absurda, vel denique et impia erunt. Isaiae 13, Medi argentum non curabunt, et aurum non desiderabunt: id est, non propter spem aut promissionem horum parcent Chaldaeis, quo minus eos interficiant. Sic Christus dicit: Si ego testarer de me, testimonium meum non esset verum. Similia his sunt et illa, Matth. 5. et Lucae 6, Si quis te percusserit in dextram maxillam, porrige ei et alteram: et, Si quis tibi aufert pallium, da ei et tunicam: et, Si quis te adegerit ut eas cum eo miliare unum, eas duo. In his enim dictis videtur mandare Christus, ut non solum feramus patienter illatas iniurias, sed etiam ultro plures expetamus, ac quasi occasionem patiendi crucisque quaeramus: unde quidam suas ἐθελοθρησκείας hauserunt, cum tantum iubeat illas iniurias patienter ferre, nec ob ultionis studium (ut crebro fit) caelum terrae miscere, et contentionibus subinde crescentibus Evangelii cursum impedire, aut etiam ob multas iniurias ministerium deserere. Gen. 13, Ne loquaris cum ipso a bono usque ad malum: id est, ne quicquam durius vel agas vello. quaris cum eo. Iohan. 3: Testimonium eius nemo accipit: id est, perpauci, propemodum nemo. Prov. 6: Ne respondeas stulto secundum stulticiam eius, ne et tu fias ei similis. Responde stulto secundum stulticiam eius, ne videatur sibi sapere. Videtur quasi contraria extrema proponere, et sibi invicem opponere, ut nos in respondendo adversariis ad quandam mediocritatem reducat. Haec loquendi ratio in adhortationibus ideo in usum venit, quod cum homines in contrarium nimis proni sint, eos in alterum contrarium veluti curvum lignum, iuxta praeceptum Aristotelis, inflectere monitores conati sunt, ut sic tandem res actionesve eorum ad quandam mediocritatem redirent.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.