Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Universalis persaepe apud Hebraeos latius patere videtur, quam praesentis materiae natura postulat, aut etiam ferre potest. Quare specificatione quadam opus est. qua applicetur ea universalis ad praesens negotium. 1. Sam. 20, Et non est locutus Saul quicquam ea die, scilicet de absentia Davidis. Ibidem: Et puer nescivit quicquam, scilicet de negotio praesenti, quod inter Davidem et Ionatan agebatur 1. Sam. 25, Et non periit ex omnibus quae ei erant, quicquam, scilicet ex pecoribus, quae erant apud Davidem, et culpa Davidis ac servorum ipsius. Ioan. 7, Si hic non esset a Deo, non posset facere quicquam, scilicet tam grandium miraculorum, qualia ista sunt. 2. Sam. 15, Et non sciverunt omne verbum, id est, quicquam eorum, quae Absalon contra patrem moliebatur. 1. Reg. 12, Et lapidaverunt eum omnes Israelitae, scilicet qui illic erant, ubi hoc accidit. Psal. 7, Non est iniquitas in manibus meis, scilicet in hac causa Saulitica. Eva est mater omnium viventium, Gen. 3, scilicet hominum. Ephes. 1, Reconciliare omnia, quae sunt in caelo et in terra, scilicet reconciliationis capacia. Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me, scilicet meo regno convenientia. Luc. 11, Ecce omnia munda sunt vobis. Illuminationem hominem venientem in hunc mundum, scilicet qui illuminantur: vel intellige de potentia aut iure, potest illuminare omnes homines venientes in hunc mundum. Omnia omnibus placeo. Haec priora exempla ideo observanda sunt, ut in sequentibus dictis contra Papistas non tantum sententiam, sed et verba habeamus. Matth. 16. Quicquid ligaveritis in teris, erit ligatum in caelis: et quicquid solveritis in terris, erit solutum in caelis. Item Ioan. 20, Quorumcunque remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorumcunque retinueritis, retenta sunt: scilicet agendo secundum meam vobis datam commissionem, non pro nostro libitu aut libidine: et secundum meam doctrinam, praedicando Evangelium, seu per synceram Evangelii praedicationem. Matth. 25, In cathedra Moysis sedent scribae et Pharisaei: omnia ergo, quaecunque iusserint servare, servate et facite: scilicet, omnia ea quae cathedrae Mosi genuina sunt, et non accesserunt ex fermento Pharisaeorum. nam illa prorsus vitanda sunt. Ibidem mox sequitur, Pharisaei omnia sua opera faciunt ad hoc, ut spectentur: scilicet ea tantum, quae religionis causa et propalam agunt, aut quae quoquo modo aliquam speciem aut simulationem pietatis oculis hominum obiicere potuerunt. Igitur vox (omnia) etiam ibi necessario restringenda est. Marc. 9, Omnia sunt possibilia credenti, scilicet quae fidei et pietati sunt consentanea. Ioan. 14, Quicquid petieritis in nomine meo, scilicet licitum, et secundum meam voluntatem, ut alibi circumscribit. Ad Philippenses quarto, Omnia possum in eo qui me confortat. 1. Cor. 13, Charitas omnia credit, omnia sufferat, omnia sperat, omnia sustinet, scilicet credenda, ferenda et speranda. Similia exempla sunt passim in sacris Literis obvia.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.