Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Universaliter ergo et generaliter dicta saepe ad speciem aut partem, cui proprie competunt, sunt restringenda: ut Ioan. 1, Christus illuminavit omnem hominem venientem in hunc mundum, omnem scilicet, qui illuminatur, quemadmodum veteres restrinxerunt. Ibidem: Omnes de plenitudine eius accepimus: omnes s. quicunque aliquid accepimus. Tametsi haec duo exempla etiam de potentia aut iure, et simpliciter in genere accipi possent, quod videlicet Christus omnibus hominibus illuminationem suo merito impetraverit, omnesque illuminare queat, etiamsi non omnes eam illuminationem curent aut amplectantur. Sic Psal. 8 inquit: Omnia subiecisti pedibus eius. Quam universalem Paulus 1 Cor. 15, nonnihil restringit excipiens Deum, qui omnia subiecit ei. Laban dicitur a Deo prohibitus, Gen. 31, ne loquatur quicquam cum Iacob a bono ad malum: cum tantum malum prohibitum ei fuerit, non autem amica appellatio, qua mox utitur. Sic et 24 eiusdem libri, dicit Laban et Bathuel ad servum Abrahami: A Deo est hoc, non possumus ad te malum aut bonum loqui: id est, nihil hic licet mutare. et praesertim malum, seu negativum responsum nobis dare non licet. Nemo loquebatur aliquid propalam de Christo ob metum Iudaeorum, Ioan. 7. i. boni: nam mala licebat de eo loqui cum gratia et privilegio. Blasphemabant latrones: i. alter tantum illorum, Matt. 17. Apostoli murmurarunt de unguento: i. proprie Iudas. Matth. 26, Nec hic nec parentes eius peccaverunt, scilicet tale peccatum, ut hic propterea sit caecitate punitus, de quo vos proprie quaeritis: non enim iam in genere nego eos quicquam omnino usquam peccasse. Pronunciat ergo Christus tantum respiciendo ad eorum mentem, non simpliciter, ac in genere. Omnis caro corrumperat viam suam, scilicet humana, Gen. 6. De omnibus animalibus veniant ad te bina, scilicet de immundis nam de mundis septena, Gen. 7. Praedicate Evangelium omni creaturae, scilicet humanae, Marci 6. Sine me nihil potestis facere, Ioan. 15. Nihil scilicet boni in rebus divinis, idque vere ac spiritualiter. Deus vult omnes homines salvos fieri, 1 Tim. 2. scilicet, quantum in ipso est, et quod attinet ad voluntatem probantem: non autem omnibus dat efficaciter veram doctrinam, et veros doctores.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.