Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Et eius Evangelium ac ministri dicuntur esse odor mortis: item, proiicere ignem ac gladium in terras, seu causam esse omnium dissidiorum, sicut ipsemet Dominus inquit. Sic fides, verbum ac sacramemta dicuntur salvare nos, et credentes etiam montes transferre, cum talia solus Deus faciat, fide tamen apprehensus. Psal. 119, Iudicia tua adiuvabunt me: id est, tu ipse per et secundum verbum tuum. Matth. 10. Luc. 12, Non veni mittere pacem, sed gladium. Veni enim separare. Ubi videtur affirmare se ex professo ad hunc finem venisse, et tamen loquitur de accidentario fine, qui alioqui culpa diaboli consequitur. Aliquando tribuitur aliquis effectus remotiori causae, aut etiam solum occasioni alicui. Sic dixerat Caesar strata acie optimatum: Hoc voluerunt: id est, me infestando huic suo malo occasionem praebuerunt: iuxta Demosth. sententiam: Qui semen praebuit, mali germinis causa est. Sic in Actis: Iudicastis vos indignos vita. De hoc tropo dictum est in Metonymia. Talia vero sunt et sequentium exempla: 1 Cor. 7, Quid scis mulier, si servabis virum? pro, praebebis aliquam occasionem tanto bono, dum eum tum honesta vita, tum et doctrina ad veram religionem pertrahis. Sic 1 Pet. 3 aliqui dicuntur lucrifieri per honestam conversationem uxorum sine verbo. Ubi de prima tantum occasione conversionis agitur. Inde enim sumpta occasione audiunt. Sic lex operatur iram non proprie ac per se, sed tantum per accidens. Huc ergo potest referri causa per accidens: ut, Iudaeorum ruina salvatae sunt gentes, et misericordia in gentiles increduli facti Iudaei, Rom. 11. quae locutio ibi multum iteratur. Significat autem quasi quandam occasionem praebuisse Deo Iudaeos sua incredulitate, ut gentiles sibi in populum adscisceret. Simili abusu reperiuntur causae instrumentales: ut cum fidei, verbo, sacramentis, ministerio ac ministris ea tribuuntur, quae Dei sunt. Nam illi dicuntur ligare et solvere, aperire et claudere, mundare et immundare aut purificare, cum haec Deus ipse per ipsorum ministerium proprie operetur. Item, causa sine qua non: et cum alioqui Deus saepe nimium large nobis suas laudes et opera communicat. Vicinum forte aliquid habet, quod Iob 2 satan iubetur custodire animam seu vitam Iob: id est, non laedere, non interficere. Exod. 4. 7 et 10, Deus dicitur indurare et aggravare cor Pharaonis. At cap. 13 dicitur ipse semet indurasse. Ille nimirum praebuit culpam, seque obstinatum praestitit, Deus autem adiecit poenam permittendo, ut peccata peccatis punirentur, nempe contemptus sui induratione et traditione in reprobum sensum. Thomas non inepte dicit, Deus indurat non immittendo malitiam, sed non apponendo gratiam.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.