Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Aliquando etiam diserte ac expresse tribuuntur actiones aut effectus causis minus propriis aut principalibus, accidentariis, atque adeo quoquomodo ad rem pertinentibus: ut, Christiani iudicabunt et condemnabunt mundum, iudicabunt angelos, 1 Cor. 6. Quod revera proprie soli Christo convenit, piis autem aliqua impropria aut accidentaria ratione tribuitur. Tali Hebraismo videtur Deus Gen. primo, iubere terram producere arbores, et aquam pisces, cum proprie ipse is sit, qui ex aquis et terra omnia quae vult producit. Vade in ista tua fortitudine, et libera Israelem, Iud. 6. Deus iussit Semeum maledicere Davidi, 2 Sam. 18. Sic Deus dicitur impulisse Davidem ad numerandum populum, Exo. 14. dicit Deus ad Moysen, Divide mare: qui tantum indicium virga futurae divisionis praestat: sed tamen Deus ei communicat suum opus. Sic et illud Danielis accipiendum est, ubi pii doctores nocantur iustificatores, cum solius Dei ac filii eius sit iustificare. Sic Paulus semet patrem ac praeceptorem vocat Corinthiorum, cum proprie unus sit pater noster in caelis: et Timotheo scribit, Haec docens servabis te et auditores tuos. Sed hoc posset referri ad diversos gradus: ubi in summo gradu servat Deus, instrumentaliter autem minister. In hoc sensu accipiendum est, quod Christus dicit, Apostolos maiora dacturos ipso: id est, se per illos eorumve ministerium, quia Christi efficacia post passionem primum sese exeruit, totum mundum subiugando, et nunc etiam Antichristum expugnando. 1 Tim. 1, Paulus duas causas commemorat, cur sit veniam consecutus persecutionis, quia insciens fecerit, et quo esset aliis exemplum misericordiae Dei: cum vera causa eius reconciliationis, sit proprie solius Christi meritum, et misericordia Dei. Quae natura Hebraismorum ac sermonis sacrarum Literarum diligenter observanda est, ne cum alibi, tum praesertim in iustificationis dogmate a vero aberremus, dum bonis operibus

-- 978 --

215 saepe nimios quosdam effectus aut laudes, atque adeo etiam ipsam salutem adscribi putamus, cum id tantum specie quadam aut phrasi sermonis adumbretur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.