Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Cum quid alicuius actionem secutum est, illo nihil tale cogitante aut moliente, aut etiam sciente, tribuitur ei nonnunquam perinde ac si secisset. Ut Moses imponebat velum faciei, ne intenderent filii Israel in finem eius quod abolebatur, 2 Cor. 3. Certum est ipsum id pravi consilii non habuisse, sed solummodo ideo imposuisse, quia fulgorem eius faciei ferre nequiverint. Quod fiet non imposuisset velamen, non tamen ideo

-- 979 --

216 Israelitae pervidissent finem legis. Illud velamem adeo nihil eos impedivit, ut monere eos debuisset subesse mysterium, eisque dare occasionem cogitandi et scrutandi Scripturas. Sensus ergo est, per illud velamen tum divinitus significatum esse, eos non intellecturos. Iudaei fecerunt de Christo, quaecunque praeordinavit manus tua, Act. 4. Factum et eventus correspondit, non quod Iudaei eo consilio aut cogitatione fecerint, ut illam Dei voluntatem explerent, sed tantum, ut suam parricidialem malitiam exatiarent. Testificamini vos esse parricidas prophetarum, Matth. 23. Ipsi id facere nolebant, sed tamen hoc ultro ex eorum aedificationibus sepulchrorum sequebatur, nempe populum Iudaicum suos prophetas occidisse. Exod. 11, Non audiet vos Pharao, ut multiplicentur portenta in terra Aegypti. Ipse quidem id hoc fine non faciet, sed tamen id ultro consequetur. Sic cessit Esau Iacobo.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.