Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
ΒΆ Est etiam aliud quoddam interrogationum genus, quod videtur modum ac formam rei quaerere, cum simpliciter neget rem totam, de qua in voce Quomodo diximus. Nam ista vocula, Quomodo, Wie, Ioan. 6, et alias saepissime non quaerit de modo agendae, aut etiam actae rei, sed simpliciter negat, aut falsitatis arguit sermonem alicuius. Paulo post initium eius disceptationis, Ioan. 6. scriptum est: Murmurabant ergo Iudaei de eo, quia dixerat, Ego sum panis, qui de caelo descendi: et dicebant: Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo ergo dicit iste, De caelo descendi? Hic igitur cum Iudaei dicunt: Quomodo hic dicit, De caelo descendi? non quaerunt de modo loquutionis Christi, quam clare audiebant, non etiam quaerunt, quomodo de caelo descenderit: nam id illi prorsus non credebant: sed simpliciter negant id verum esse quod dicit, quodque ille de caelo descenderit aut venerit.

|