Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Adverbia interrogandi, Cur, Quare, etc. saepe non immediate iunguntur illi propositioni de qua interrogant, sed alicui alii, quae illi coniuncta est, eamque praecedit: ita ut aliud quiddam quaerere, quam id quod quaerunt, videri possint. Isa. 50, Quare veni, et non fuit vir: clamavi, et non respondit? Latini dicerent, Cur nemo recepit, cum veni: nemo respondit, cum vocavi? Esa. 58, Quare ieiunavimus, et non vidisti? affliximus animas nostras, et non cognovisti? pro, quare non respexisti, cum ieiunavimus, etc. Sic Marc. 2, Quare discipuli Ioannis et Pharisaeorum ieiunant, tui non ieiunant? pro, quare tui discipuli non ieiunant, cum illorum ieiunent? Quoties peccabit in me frater, et remittam ei? id est, quoties debeo remittere si peccaverit. Non quaerit, quoties frater sit peccaturus, sed quoties ipsi remittere debeat. Esa. 5. Quare expectavi ut produceret botros, et produxit, labruscas?

|