Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

DE INTERROGATIONE ET RESPONSIONE.

Adverbia interrogandi, Cur, Quare, etc. saepe non immediate iunguntur illi propositioni de qua interrogant, sed alicui alii, quae illi coniuncta est, eamque praecedit: ita ut aliud quiddam quaerere, quam id quod quaerunt, videri possint. Isa. 50, Quare veni, et non fuit vir: clamavi, et non respondit? Latini dicerent, Cur nemo recepit, cum veni: nemo respondit, cum vocavi? Esa. 58, Quare ieiunavimus, et non vidisti? affliximus animas nostras, et non cognovisti? pro, quare non respexisti, cum ieiunavimus, etc. Sic Marc. 2, Quare discipuli Ioannis et Pharisaeorum ieiunant, tui non ieiunant? pro, quare tui discipuli non ieiunant, cum illorum ieiunent? Quoties peccabit in me frater, et remittam ei? id est, quoties debeo remittere si peccaverit. Non quaerit, quoties frater sit peccaturus, sed quoties ipsi remittere debeat. Esa. 5. Quare expectavi ut produceret botros, et produxit, labruscas?

Interrogatio non semper quaerit, sed saepe obiurgat, expostulat, aut certe queritur de re aliqua. Estque haec sermonis forma Hebraeis usitatissima, quanquam et aliis linguis, praesertim in contentione, non in usitata. Ier. 2, quomodo dices, Non sum maculata? obiurgatio est. Sic cum inquit, Quomodo sedet civitas sola, etc. non quaerit, sed queritur aut lamentatur. Ioan. 8, Quare locutionem meam non percipitis? est obiurgatio, non inquisitio.

Interrogatione figurata contrariam propositionem interrogamus eius, quam asserere volumus, quo eam adversario veluti invito extorqueamus. Et hoc Interrogationum genere Hebraei non solum in contentione, verum etiam in quieto et familiari sermone multum utuntur. Interrogant enim saepe ea quae vel maxime asserere volunt. Psalmo 113. Quis est sicut Dominus Deus noster? Genes. 8, Nunquid difficile erit Domino verbum? Ibidem Nunquid occultabo ego Abrahamo, quod facturus sum? Gen. 19, Nonne parva est? Gen. 37, An non fratres tui pascunt oves in Sichem? Ios. 10, Nonne scriptum est hoc in libro? In hisce duobus exemplis interrogatio valet idem, quod simplex affirmatio aut narratio. Psal. 115, Quare dixerunt Gentes, ubi est Deus eorum? Marci 12, Nonne propterea erratis, quia nescitis Scripturas, neque potentiam Dei? Matth. 7, Nonne in nomine tuo prophetavimus? Ioan. 6, Nonne ego vos duo decim elegi, et unus vestrum est diabolus? 1. Cor. 10, Nonne fractio panis, participatio corporis Domini est? quasi dicat, omnino est.

Consuetudo est Hebraeae linguae, ut habituri sermonem de re aliqua, valde studiose quaerant occasionem dicendi, atque ideo statim a principio interrogant eos, cum quibus sunt locuturi, vel de rebus notissimis, ac certissimis, ut sic occasionem sermonis eliciant, vel etiam ut eos faciant attentiores, et interdum quoque dociliores Ier. 1, Quid vides Ieremia? Luc. 21, Haec videtis? Ioan. 21, Diligis me Petre? Ioan. 4. Nonne vos dicitis, adhuc esse quatuor menses usque ad messem? Ibidem, Da mihi bibere. Amos 8, Quid tu vides Amos? Hinc credo fieri, ut cum illi ab interrogatione et responsione soliti sint sermonem suum inchoare: verbum Respondeo, eis crebro pro inchoatione sermonis ponatur. Aliquando interrogationes talia quaerunt, quae accepta praebent commodiorem occasionem disserendi.

Responsiones, si ad Romanum morem exigi debeant, saepe, quatenus ad verba, minus commode

-- 975 --

212 interrogatione redditae videntur, tametsi reb. commode. Ut Tu dixisti. 2, Sam. 9, Tune es Ziba? qui ait, servus tuus, etc. 2. Sam. 14. Ne caeles quaeso me verbum, de quo te percontabor. Loquatur quaeso Dominus meus rex. Marc. 7, Quare tui Apostoli illotis manibus comedunt? quia recte dixit Isaias de vobis hypocritis, etc. id est, quia non est peccatum illotis manibus comedere, sicut vos superstitiosuli putatis, qui totam pietatem in rebus externis collocatis, quod dudum Isaias prophetico spiritu in vobis reprehendit.

Saepe verba, et praesertim futuri temporis, per interrogationem elata, non de actione vel passione, per ipsum verbum significata, quaerunt, sed de causa eius. Ezech. 33, Quare moriemini domus Israel? id est, quare vultis dare causam huic tanto malo, etc. 1 Sam. 19, Dimitte me, quare te interficiam? id est, quare vis mihi praebere causam, ut te interficiam? 2 Sam. 2. Quare te percutiam humi? Iere. 40, Quare percutiet te in animam, et dispergetur totus Iuda, qui ad te iam congregatus esset, et peribunt reliquiae Iuda. Gen. 27, Cur utroque filio orbabor die una. i. quare causam huic tanto malo praebebimus? Ps. 79, Quare dicent gentes, Ubi est Deus eorum? id est, quare tu Domine negligendo nos, eis huius tantae rei causam praebebis? Ier. 27, Quare moriemini tu et populus tuus in gladio, fame, et peste? Ibidem, Quare erit urbs devastata? Aliquando etiam in praesenti idem Hebraismus est. Psal. 10, Quare execratur impius Deum, dicit in corde suo, Non quaeres? Psal. 43. Quare tristis incedo adfligente me inimico? Actor. 5, Cur implevit satanas cor tuum, ut mentireris Spiritui sancto? pro, quare vos hoc permisistis, aut satanae occasiones praebuistis?

Interrogatio posita secundo loco. Mich. 6. Adhuc an est in domo impii? etc. pro, an adhuc est in domo impii?

Interrogantis oratio, pro, hortantis et excitantis. Ios. 1. et Ruth. 2, Annon praecepi tibi, conforta te et roborate? etc.

Interrogative pronunciant Hebraei, quod maxime affirmare volunt, non petentes aut expectantes ullum responsum. Deut. 11, Annon sunt trans Iardem, post viam occasus solis in terra Cananaei, etc. quasi dicat, qui certe sunt trans, etc. Ruth. 3, Annon quaeram tibi requiem filia mea? etc. pro, certe quaeram. 1. Sam. 19, Ut quid interficiam te? Proverb. 22 et 26, Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, non stabit coram obscuris: pro, certe vir festinans, hoc est, diligens et sedulus, qui summa diligentia suo munere fungitur, evocabitur ad regium ministerium. Prover. 29, Vides virum velocen in verbis suis? spes est de stulto magis quam de illo. Eccles. 6, Quod si vixerit, etc. et bonum non viderit: nonne ad locum unum omnes pergunt? Et 7 cap. Nonne sapientia roborat sapientem, magis quam decem potentes principes, qui sunt in urbe? Iob 7, Nonne tempus determinatum est hominis super terram, et sicut dies mercenarii, dies eius? quasi dicat certe tempus, etc. Psal. 56, Pone lachrymas meas in utre tuo: nonne in libro tuo sunt? Et, Eripuisti animam meam a morte, nonne et pedes meos a lapsu?

Aliquando etiam deest particula interrogativa, sicut et alia syncategoremata.

Ex responsione potest de interrogativa eiusve sensu intelligi. Omnis enim respondens solet se accommodare ad quaestionem propositam: atque sane natura est quaestionis et responsionis, ut sese invicem respiciant. Quare inepte respondentes veteri proverbio notantur, De alio interrogatum, de caepis respondere. Talis est et Germanica fabella, saepe a Luthero inculcata, de viatore interrogante de via, et caesore lignorum respondente de reperto nido. Monet de hac Regula Catharinus (ne sancto illi Patri suam laudem invidisse videamur) cum docet Christum ad quaestionem Pharisaeorum respondentem, Matth. 19, plenum divortium cum iure novi coniugii pronunciasse: quia de pleno divortio, quale tunc ei genti fuit usitatum, sit ab illis consultus.

Aliquando tamen videtur responsio, quo ad externam speciem, non plane respondere interrogationi. Tale est illud praecedens, Quare tui Apostoli illotis manibus comedunt? Quia recte Isaias de vobis hypocritis pronunciavit, Populus hic labiis me honorat. Verborum species parum concinnam responsionem prae se fert, cum reipsa sit aptissima: nam illis urgentibus suas ceremonias lotionum, indicat Deum in Isaia iam olim eam superstitionem damnasse. Sic Christus Matth. 15 interrogatus, Quare discipuli tui transgrediuntur traditiones maiorum? respondet. Quare vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Sic cum Matth. 21, quaerunt Pharisaei, qua autoritate eiiciat mercatores ex templo, quaerit ipse ab eis, unde fuerit baptismus Ioannis? Videtur nova quaestio nihil apte ad priorem quaestionem facere: et tamen si respondissent, quod manifestum erat, baptismum Ioannis esse de caelo, habuissent simul responsum ad suam quaestionem, et insuper seipsos condemnassent. Nempe enim sponte cogitassent, Baptistam satis indicasse quis nam sit Iesus, et unde suam potestatem habeat. Sic interrogatus de censu, interrogat ipse de imagine numismatis, indicans eos iam sub externo rege esse, eoque Meschiam venisse, et totam illam politiam et sacerdotium desiisse: quare non esse amplius litigandum de externa libertate. Usitatum enim est, ut potissimum sui gubernatoris moneta in unaquaque regione sit in usu. Videtur nonnunquam interrogatio in se responsionem includere. Rom. 6. quem igitur fructum tum habebatis, in quibus nunc erubescitis? Videtur quaerere, et tamen indicat eos nihil inde nisi ignominiam reportare.

Adiiciamus sane hic quaedam de schemate Interrogationis. Distinguere igitur solent Rhetores inter simplicem interrogationem, cum tantum studio quaerendi interrogamus: ut, Cuium pecus, an Meliboei? et cum alioqui sub forma interrogationis aliquid aliud agimus, nostrosque affectus declaramus. Multas vero figuratae interrogationis species Quintilianus lib. 9, capite 2 recenset: ut est interrogatio asseverationis, miserationis, instantiae, indignationis, admirationis, dubitationis, et aliae. Assenerationis est longe creberrima in sacris Literis, cuius in praecedentibus multa exempla proposui: ut est, Annon sunt 12 horae diei? Annon frater tuus Aron facundus est? Miserationis, ut sunt Threni Ieremiae, ubi per multas interrogationes deplorat sortem Ierosolymae et Iudaeae. Quomodo sedet sola civitas domina gentium, etc. Instantiae, cum adversarium urgemus, Isa. 5, Quid erat faciendum vineae meae quod non feci? Quare expectavi uvas, et fecit labruscas? Sic Isaiae 58, Quare ieiunavimus, et non vidisti,

-- 976 --

213 affliximus animas nostras, et nescis? Indignationis interrogatio est illa Matt. 17, O generatio incredula et perversa, usquequo vobiscum ero? et illa: Ierusalem Ierusalem, quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis? Indignationis et illa est: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Lamentantis illa Psal. 3, Domine quam multiplicati sunt hostes mei? et illa Christi, Deus mi, Deus mi, quare me deseruistis? et illa: Quare stas a longe, dum affligit me inimicus? Quare tristis incedo? Quare tristis es anima mea? Insultantis illa, Ubi est Deus eorum? Ironiae illa, Quid est veritas? Admirationis multae sunt interrogationes: ut Isa. 1. Quomodo facta est meretrix civitas fidelis? Absurditatis, Ioan. 19, Regem vestrum crucifigam? 1 Cor. 5, Num igitur tollam membra Christi, ut faciam scorti membra? Num igitur Deus est iniustus, qui infert iram? Dubitantis, Rom. 10, Quis ascendet in caelum? Quis descendet in abyssum?

Plurimae vero passim sunt in Sacris interrogationes cum suis subiectionibus, idque valde varii generis: ut Rom. 9, Quid igitur dicemus? Quod gentes, etc. Quare, quia non ex fide.

¶ Est etiam aliud quoddam interrogationum genus, quod videtur modum ac formam rei quaerere, cum simpliciter neget rem totam, de qua in voce Quomodo diximus. Nam ista vocula, Quomodo, Wie, Ioan. 6, et alias saepissime non quaerit de modo agendae, aut etiam actae rei, sed simpliciter negat, aut falsitatis arguit sermonem alicuius. Paulo post initium eius disceptationis, Ioan. 6. scriptum est: Murmurabant ergo Iudaei de eo, quia dixerat, Ego sum panis, qui de caelo descendi: et dicebant: Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo ergo dicit iste, De caelo descendi? Hic igitur cum Iudaei dicunt: Quomodo hic dicit, De caelo descendi? non quaerunt de modo loquutionis Christi, quam clare audiebant, non etiam quaerunt, quomodo de caelo descenderit: nam id illi prorsus non credebant: sed simpliciter negant id verum esse quod dicit, quodque ille de caelo descenderit aut venerit.

Postea quoque cum contra eandem doctrinam Christi pugnantes dicunt: Quomodo hic potest nobis dare carnem suam ad manducandum? non sunt soliciti, nec quaerunt de modo manducandae carnis Christi, quod fore non credebant, et Christo esse plane impossibile sentiebant: sed tantum apud se et inter se Christum eiusque doctrinam non tantum in corde per incredulitatem, sed etiam blasphemo ore per talia sophismata aut inanes ratiocinatiunculas mendacii arguunt, et suam incredulitatem erroremquam confirmant. Sensus ergo est: Impossibile est hunc nobis dare carnem suam ad manducandum. Quomodo enim tandem hoc fieri potest? Nullo certe modo. Igitur totus eius sermo vanus est. Interrogatio hic, valde usitata figura negat, et non quaerit aut interrogat.

Porro haec natura aut vis voculae, Quomodo, valde crebra est in sacris Literis: ut Matth. 12, Si satanas satanam eiicit, quomodo ergo stabit regnum eius? pro, certe non consistet regnum eius. Ibidem: Genimina viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum mali sitis? pro, certe non potestis. Sic Matth. 23, Progenies viperarum, quomodo effugere possetis damnationem gehennae? pro certe non effugietis. Sic Ioan. 12 dicunt Iudaei: Nos audimus, quod oporteat Meschiam manere in aeternum. Quomodo tu dicis: Oportet filium hominis exaltari: id est, profecto parum congrua prophetiis dicis.

Talia exempla sunt innumera in sacris Literis. Quin et in communi sermone reperiri queant. ut, si aliquis mendico grandia pollicenti dicat, Wie wilt du mir hundert gulden geben/so du doch nicht einen hast? Eiusmodi est illud Mar. 4, Quomodo omnes parabolas intelligetis? quasi dicat, profecto in hac vestra stupiditate non intelligetis. Luc. 6, Quomodo potes dicere fratri tuo: Frater sine eiiciam festucam, quae est in oculo tuo: id est, certe non potes iuste dicere.

Huc etiam pertinet illa Rhetorica regula, quod interrogatio figurata non quaerit, sed contrarium sententiae quaesitae vel adversarii statuat et confirmet. Haec observatio de particula, quomodo, non modum manducationis quaerente, sed ex illa, ut illi putabant, manifesta falsitate totam illam concionem doctrinamque Christi vanitatis arguente, diligenter retinenda est. Plerique enim de modo manducationis eam quaerere putantes, a toto scopo huius capitis perniciose aberrant.

Ut autem obiter hoc quoque in isto capite de interrogat. moneam, sciendum est, duas esse diversas quaestiones: quaerere an alicuius doctrina sit vera, et quomodo aliquae eius obscurae sententiae sint intelligendae. Pii de prima non laborant, sed impii dubitant de veritate doctrinae. Verum de secunda pii quaerunt ac scrutantur, quomodo haec aut illa dicta Christi sint intelligenda. Sic Ioan. 6. Capernaitae dicentes, Quomodo potest hic nobis dare carnem suam ad manducandum? adhuc in prima quaestione haerent, ut simpliciter negent doctrinam Christi esse veram, non sunt ad secundam usque progressi. Simpliciter, inquam, ac diserte per istam figuratam interrogationem arguunt doctrinam Christi manifestae falsitatis.

¶ Plurimae vero passim sunt in Sacris interrogationes, cum suis subiectionibus, idque valde varii generis: ut Rom. 9, Quid igitur dicemus? Quod gentes, etc. Quare? quia non ex fide, etc. Num iniustitia est apud Deum? Absit. De hac re disserui in Anthypophora et Dialogismo. Aliquando tantum interrogatio interrogationi opponitur. Sicut Christus Pharisaeis de Ioanne, et Paulus Rom. 3, Num Deus est iniustus? Quomodo iudicabit mundum? Peculiaris vero quaedam gradatoria interrogatio est illa Rom. 10. ubi semper ab effectibus ad causas regreditur, donec tandem ad ultimam causam pervenieus sibimet respondet, totamque illam gradationem concludit.

Faciunt vero plurimum figuratae interrogationes potissimum ad vigorem et acrimoniam sermonis, quia et dicentis commotionem indicant, et auditorem et etiam reum urgent. Aliquid tamen et sua vitatis sua varietate et simul etiam magnitudinis ex illo motu ac impetu assumunt. Verum de hac realibi prolixius dixi.

Usitata fuit etiam Iudaeis illa ratio disceptandi per interrogationes et responsiones, quali Platonem uti videmus, de qua Aristoteles Topicorum 8 praecipit. Quare videmus ea multum esse usum Christum, et eius adversarios. Interrogabat autem actor, aut qui ultro prior opponebat. Respondebat vero

-- 977 --

214 reus, aut qui se excusabat. De qua re in verbo Interrogo, disserui. In disputationibus plerunque sunt veluti insidiosi quidam laquei. Sic Iudaei suis interrogatiunculis captabant aliquod periculosum verbum aut dictum ex ore Iesu, quod plausibiliter postea exagitare, et ipsum in odium inducere possent. Ac facile sane hominibus hoc accidere potest, qui non prius praevident fraudulentum consilium adversariorum, ante quam irretiti teneantur. Sed de Christo saepe scriptum est, quod cogitationes insidiantium adversariorum animadverterit.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.