Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

In talibus autem Parenthesibus, Hebraei suo proprio more nonnun quam initium orationis aut primum extremum ob longitudinem interpositorum per Epanalepsin resumunt, vel eisdem vel vicinis verbis, sicut praecedentia exempla. 1. Cor. 12, et Gal. 2, indicant, et supra in Repetitionibus ostendi, ac postea etiam monebo: nunc tantum duo exempla adiiciam. Rom. 1, Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immundiciam, ut contumeliis afficiant corpora in semetipsis (qui commutaverunt veritatem in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in secula, Amen.) Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae, etc. quas pergit prolixe enumerare. Gal. 2, Cum vidissent, quod creditum est mihi Evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis (qui enim efficax fuit in Petro in Apostolatum circumcisionis, efficax fuit et in me inter gentes.) Et cum cognovissent gratiam datam mihi, dederunt dextras. Hic repetit gratiam datam, cum supra dixisset, Creditum Evangelium. 1 Cor. 8, Caeterum de iis quae idolis immolantur, scimus. (Nam omnes scientiam habemus, scientia inflat, charitas vero aedificat. Quod si aliquis putat, se aliquid scire, nondum quicquam novit, ut oportet scire. Sed si quis diligit Deum, is cognitus est ab eo.) De esu igitur eorum quae idolis immolantur, scimus, etc. Hic et Parenthesis est, et initii repetitio.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.