Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Multum utuntur sacrae Literae parenthesibus aut digressionibus, ita ut in contextu orationis, etiam cum unica categorica esse debuisset inter duas extremitates, seu praedicatum et subiectum, integra aliqua sententia aut etiam plures interserantur: cuius rei exempla nunc pauca, postea plura proponam. 2 Paral. 32, Misit Sennaherib rex Assyriorum servos suos Hierosolymam (ipse enim cum toto exercitu oppugnabat Lachis) ad Hezekiam regem Iuda. 1 Cor. 12, Novi hominem in Christo ante annos 14, sive in corpore, sive extra corpus, nescio, raptum huiusmodi hominem usque in tertium caelum. Gal. 2, Ab illis autem, qui videbantur esse aliquid, quales aliquando fuerint, nihil contulerunt. Sed contra Ier. 33, Sic dicit Dominus, adhuc audietur in loco isto (de quo vos dicitis, quod sit devastatus, ut non sit in eo homo nec iumentum: et in civitatibus Iuda, et in plateis Ierusalem desolatio, ut non sit homo, et non sit habitator, non sit iumentum.) vox gaudii et laeticiae, vox sponsi et sponsae, etc. Talis Parenthesis est Isa. 42, Sic dicit Dominus creator caeli et exteriorum eorum, etc.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.