Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Cum orationem aliquam inchoant, saepe admodum vel multis verbis illud principium onerant, ut aliqua necessaria de eo subiecto dicant, illudve pro dignitate describant, vel etiam statim in aliquam coniunctam materiam delabuntur: inde accidit, ut commode illius principalis iam inchoatae propositionis reliquam partem principio annectere non possint. Coguntur igitur iterum novam orationis formam texere, quo illam nondum absolutam orationem vel totam repetant, vel certe perficiant, ita ut initium et ea quae in alia forma sermonis adduntur, simul coniuncta unam principalem orationem absolvant, etiamsi quod ad verba attinet, non satis recte illa duo frusta cohaerere possint. Rectissime autem ad Epanalepsin is quoque Hebraismus refertur, ut Ephes. secundo: Et vos existentes mortuos peccato: primo ponit tantum accusativum principalis propositionis, deinde tribus vers. attexit alia, quibus pro necessitate veluti explicare vult hunc accusativum: quorum tamen copia impedit, ne illa principalis aut iam in choata oratio commode perfici possit. Non enim posset facile agnoscere auditor, illas partes, iam procul a se mutuo per haec interposita distractas, unam orationem efficere. Quare post hanc illius principalis accusativi explicationem initio quarti vers. procul ab illo orationis principalis initio texit novam formam orationis, ut sententiam absolvat, his verbis: Deus autem nos mortuos peccato convivificavit.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.