Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Aliquando vero propter iustam causam, quando scilicet nominativus, seu illud quicquid demum est, a quo sententia inchoat, ita quasi onustus est, adiectis vocibus, ut iam non possit satis commode ac perspicue cum iis quae adhuc dicenda restant, contexi: ut Gal. 2, Nos natura Iudaei, et non ex gentibus peccatores, scientes, quod non iustificatur homo ex operibus legis, sed tantum per fidem in Christum. Iam deberet verbum aliquod nominativo Nos addere: sed quia nimis multa inter nominativum et verbum addendum infarcta sunt, ideo cogitur nominativum iterum repetere, et quasi novam orationem texere. Et nos in Christum Iesum credidimus. Hoc genus repetitionis ad Epanalepsin pertinet, estque in omnibus linguis usitata. Eph. 1, In quem et vos, audito sermone veritatis et Evangelio salutis vestrae, in quem credidistis.

|