Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Hac de causa fiunt iterationes etiam in aliis linguis. Hactenus de Etymologicis, iam de Syntacticis repetitionibus dicemus. Usitatissimum est Hebraeis, ut, cum alia forma orationis sententiam quampiam efferre inceperint, subito omissa illa nondum perfecta oratione, alia forma sermonis eandem sententiam efferant: ut Gen. 6, Et fecit Noah, iuxta omnia quae praecepit Dominus ipsi, sic fecit. Paul. Gal. 2, Ab iis vero qui videbantur esse aliquid, quales aliquando fuerint, nihil mea interest: personam hominis Deus non accipit. Iam deberet verbum aliquod ponere, utsententiam perficeret, ita forte: Ab iis vero, qui videbantur esse aliquid, nihil didici aut accepi. Quod ipse non facit, quia longius distaret verbum a principio sententiae. Sed iterum eandem sententiam alia forma effert: Mihi enim ii qui videbantur, nihil contulerunt.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.