Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Differunt porro Anantapodota ab Anacoluthis, quod illa prorsus non reddunt membrum, sententiam aut etiam vocem praecedentibus debitam: Anacolutha vero reddunt quidem, sed non satis apte concinneque. Anantapodoti exempla sunt illa, Luc. 13, Et siquidem fructum fecerit: sin minus, in futurum excindes eam. Deest enim colon post Si fructum fecerit, finito eam crescere. Hoc ipsum exemplum titat Budaeus in Annot. pro exemplo Anantapodoti, et prolatis similibus exemplis ex Aristophane et Cicerone docet esse Atticae linguae proprietatem. Sic referunt inter Anantapodota, quod Rom. 5, altorum membrum collationis deest: Sicut per unum hominem intravit peccatum et mors, sic etiam contra iustitia, etc.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.