Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Ita videmus hic primum esse quasi propositionem, quod spes non confundat: deinde duas quasi eius rationes aut fundamenta, quarum posteriorem instituens duplicata antithesi amplificare, illius duplicatae antithesis sententia coniungit, ita ut primum quasi sola antecedentia ponantur, deinde eis correspondeant consequentiae suae eodem ordine. Paulo post eodem capite septies sibi invicem eaedem sententiae aut sensa repetita correspondent, quae hic suis correspondentibus notis instar parallelarum linearum adscribam.

Sicut α peccatum per unum hominem introivit, et per peccatum mors in omnes homines. Is Adam β futuri typus est.
At non ut α peccatum: ita et β donum.
Nam si unius α delicto multi mortui sunt: multo magis β gratia Dei et donum per gratiam quae fuit unius hominis Iesu Christi in multos exuberavit.
Et non sicut reatus per unum α peccantem: ita β donum.
Nam α reatus quidem ex uno delicto ad condemnationem: donum β autem exmultis delictis ad iustificationem.
Etenim si α per unius delictum mors regnavit per unum: multo magis ii β , qui exuberantiam gratiae et doni iustitiae accipiunt, in vita regnabunt authore uno Iesu Christo.
Itaque si per α unius delictum propagatus est reatus in omnes ad condemnationem: ita et β per unius iustitiam propagatur beneficium in omnes homines ad iustificationem vitae.
Quemadmodum enim per α inobedientiam unius hominis peccatores constituti fuimus multi: ita per β obedientiam unius iusti constituentur multi.
Ubi vero exuberavit α peccatum, ibi magis exuberavit β gratia.
Ut quemadmodum regnaverat α peccatum in morte: sic et β gratia regnaret per iustitiam ad vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum.
Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.