Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Sic Esa. 40, tertio repetitur eadem sententia per talem explicationem: ea autem est summa verae poenitentiae, nempe contritio et fides. Primum enim iubet parare Domino viam: id est, per agnitionem peccatorum conteri, quia Dominus veniat. Deinde exponit figurate, quomodo sit via paranda, nempe ut complanentur viae, ut colles et tumores exaequentur, et depressa ac cava repleantur. Mox etiam alteram partem propositionis declarat, inquiens: Et revelabitur gloria Domini. Tertia etiam vice repetit, inquiens: Clama, omnis caro est foenum: ubi iterum urget contritionem, ac mox fidem seu adventum Meschiae subiicit. Quod tamen facit cum singulari emphasi, evidentia et hypotyposi, dum iubet clamare ac Evangelizare, addito etiam loco deserti ac excelsi, et delineata per Prosopopoeiam Evangelizatrice Sion. Verum adscribam ipsum textum adiunctis solitis notis, ut tanto magis haec figura sermonis agnoscatur: Vox clamantis in deserto: α Repurgate viam β Domino: α Rectam facite in solitudine semitam β Deo nostro. α Omnis vallis elevabitur, et omnis mons atque collis humiliabuntur: et quod curvum est, erit rectum, et quae aggeribus tument, in planiciem redigentur. β Et revelabitur gloria Domini, videbitque omnis caro pariter, quod os Domini loquutum sit. α Vox dicebat, Clama: et dixit (Propheta) Quid clamabo? Omnis caro foenum, et omnis pietas eius quasi flos campi. Exaruit foenum, et emarcuit flos: quoniam spiritus Domini flavit in ipsum: et utique foenum est populus. Aruit foenum, et emarcuit flos: verbum autem Dei nostri consurget in aeternum. β Super montem excelsum ascende tu Zion evangelizatrix, eleva viriliter vocem tuam Ierusalem annunciatrix: exalta, et ne timeas: dic civitatibus Iehuda, Ecce Deus vester, Ecce Dominus Deus veniet potenter, et brachium eius ex seipso potens erit: ecce merces eius cum ipso, et opus eius ante ipsum. Ipse quasi pastor gregem suum pascet, et brachio suo congregabit agnos, portabitque in sinu suo, et foetas suaviter ducet. Sic Rom. 5, primum dicitur charitatem Dei esse diffusam in corda nostra per spiritum sanctum, de ea videlicet testificantem. Mox exponit eam charitatem Dei: quia Christus sit mortuus pro nobis imbecillibus, aut mortuis potius. Tertio sequitur adhuc amplior quaedam declaratio illius charitatis addita antithesi, quod nemo alioqui pro iniustis et malis mori velit.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.