Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
1 Cor. 8, De esu igitur eorum quae simulachris immolantur, scimus, α quod nullum est simulachrum in mundo, et β quod nullus Deus sit alius, nisi unus. Explicatio: α Nam etiamsi sunt, qui dicantur Dii. sive in caelo sive in terra, quemadmodum sunt dii multi et domini multi: β nobis tamen unus est Deus, qui est pater ille, ex quo omnia, et nos in illum, et unus dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per illum, etc.

|