Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Deut. 26. α Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in terram, pro qua iuravit patribus nostris, ut daret eam nobis. β Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua, ponet ante altare Domini Dei tui, et loqueris in conspectu Domini Dei tui. α Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in Aegyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero, crevitque in gentem magnam ac robustam, et infinitae multitudinis. Afflixeruntque nos Aegyptii, et persecuti sunt imponentes onera gravissima, et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum, qui exaudivit nos, et respexit humilitatem nostram, et laborem atque angustiam, et eduxit nos de Aegypto in manu forti et brachio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis, et introduxit ad locum istum, et tradidit nobis terram lacte et melle manantem. β Et id circo nunc offero prmitias frugum terrae, quam Dominus Deus dedit mihi, dimittes eas in conspectu Domini Dei tui, et adorato Domino Deo tuo, epulaberis in omnibus bonis, quae Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuae, et Levites et advena qui tecum est.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.