Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Propositio: α Plantavit quoque Dominus Deus hortum in Eden ab Oriente, et posuit illuc hominem quem finxerat. Expositio: Fecit etiam germinare Dominus Deus de humo omnem arborem, quae concupiscibilis erat visui, et commoda in cibum: et arbor vitae erat in medio horti, atque arbor scientiae boni

-- 1013 --

250 et mali. Et fluvius egrediebatur de Eden ad irrigandum hortum et inde dividebatur, et erat in quatuor capita. Nomen unius Pison: ipse est, qui circuit totam terram Havilah, ubi est aurum. Et aurum terrae illius est bonum: est quoque ibi bdellium et lapis onychinus. Nomen vero fluvii secundi Gihon: ipse est, qui circuit totam terram Aethiopiae, porro nomen fluvii tertii Hidekel, et hic vadit ad Orientalem plagam Assyriae: et quartus fluvius est Euphrates. β Tulit itaque Dominus Deus ipsum Adam, et posuit eum in hortum Eden, ut coleret et custodiret ipsum. Praecepitque Dominus Deus ipsi Adam, dicens, De omni ligno horti comedendo comedes, de arbore vero scientiae boni et mali nequaquam comedes ex illa: alio quin quacunque die comedetis ex ea, moriendo morieris. Nova propositio: Et rursum dixit Dominus Deus: α Non est bonum, ut sit Adam solus: β faciam illi adiutorium, quod sit coram eo. Expositio: Itaque formavit Dominus Deus de humo omnem bestami agri, et omne volatile caeli, adduxitque ad ipsum hominem, ut videret, quomodo appellaret illud. Omne enim quod ipse homo vocabat in anima vivente, illud nomen eius erat. Igitur vocavit ipse homo nomina cuique iumento et volatili caeli, omnique bestiae agri: et pro homine non invenit adiutorium, quod esset coram eo. β Et fecit illabi Dominus Deus soporem in Adam, et obdormivit, tulitque unum ex costis illius, et clausit carnem pro ea, et aedificavit Dominus Deus costam, quam acceperat de homine, in mulierem, et adduxit eam ad hominem illum, et ait homo ille: Hac vice os de ossibus meis, et caro de carne mea: tunc vocabitur virago, eo quod de viro sumpta sit ipsa, etc.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.