Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Describit igitur se primum a causa formali, quia sit servus et Apostolus Meschiae: deinde a causa efficiente, quia sit divinitus vocatus, separatusque, et per Christum acceperit gratiam et Apostolatum: deinde a causa finali seu officio, nempe quod sit destinatus ad praedicationem Evangelii, iam olim in Prophetis promissi, ne illi novam suspectamque doctrinam esse putent. Porro, quia necesse fuit subiectum materiamve Evangelii indicare, quod sit doctrina de Christo: ideo describit Christum a causa formali, quod sit verus Deus et verus homo: a causa efficiente, quod ratione alterius naturae sit filius Dei, et ratione alterius, filius Davidis. Describit eum etiam a causa finali, quod det spiritum sanctificantem, sitque noster Dominus aut redemptor, ad hoc missus, ut omnes ad eum convertantur, seu in nomen eius credant. Eodem pertinet, quod dum eius resurrectionem probat, ostendit eum non sine ingenti fructu nostroque bono esse passum. Postremo describit et ipsos Romanos a causa efficienti, quod sint divinitus vocati: et a causa formali, quod sint sancti a Deo dilecti. Unde finalis ultro sequitur, quod ad aeternam vitam gloriamque et Dei celebrationem sint ordinati.
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
|