Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Est quoque Hypallage quaedam constructionis. Ioh. 19, Qui vidit testatur: clarius esset, si diceres, Qui testatur, is hanc rem ipse coram vidit, spectavit, etc. Sic Ioan. 8, Qui ex Deo est, verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Non est quaestio an audiant, sed an sint ex patre Deo aut diabolo, ideo in conclusione rectius fuisset dicere: Propterea vos nequaquam ex Deo estis, quia verbum eius non auditis. Sic illud Ioan. 9, Quis peccavit, hic aut parentes eius, ut hic caecus nasceretur? clarius esset, si diceretur, Ob cuius tandem peccatum, suumne an parentum hic caecus est natus? Quaeritur aliud, quam quod proprie ac clare dicitur. De quo in capite Interrogationum.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.