Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Hic videmus, prius narrari, quod vulgus, reperta unica navicula prope Capernaum, in qua soli Apostoli sine Domino transfretaverant, animadverterit, et miratum sit Christum sine navi ultra stagnum nenisse, quam quod illud vulgus eum sit consecutum, aut ultra stagnum repererit. Ordo autem hic esse videtur, post miraculum saturatorum tot millium, vident omnes Christum ablegare protinus in unica navi discipulos ultra stagnum, et eum solum remanere ibi. Vesperi ergo in loca commoda quietis somnique causa dilabuntur. Mane denuo in eundem locum conveniunt, et Christum quaerunt, eoque non invento suspicantur Christum aliqua alia scapha Apostolos consecutum esse: quare mox studio quaerendi eum suis cymbis traiiciunt stagnum, sequentes Apostolos, ubi eum cum illis reperiunt: cumque cernunt nullam ibi esse aliam navem praeter suas, nisi eam, in qua soli Apostoli sine Domino traiecerunt, mox coniiciunt eum miraculose stagnum pertransisse, ideoque ex Domino una cum aliis, qui undiquaque confluxerant, quaerunt, quomodo eo venerit, cupientes sibi id miraculum exponi. Primum vident Iudaei Apostolos traiecisse sine Christo: deinde quaerunt eum in loco facti miraculi: postea traiiciunt stagnum, quaesitum eum apud Apostolos: quarto reperiunt eum ibi, et videntes unicam naviculam ibi esse, in qua soli Apostoli traiecerant, ratiocinantur eum miraculose transiisse: quinto mirantur id factum, et quaerunt ex Christo, quomodo traiecerit.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.