Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Variae sunt omnino huiusmodi transpositiones, crebro in Hyperbata aut Σύγχυσιν , aliasque figuras excuntes. Quare non raro simplex oratio per inversionem intelligenda est. ut. Sam. 22, Qui quaeret animam meam, quaeret et tuam: pro, qui quaeret animam tuam, quaeret et meam. Illud enim incutit timorem, si ex periculo Davidis crescat periculum sacerdoti profugo, hoc vero sacerdoti consolationem affert, si dicat David, adeo eum sibi fore curae, ut se incolumi, nemo eum sit laesurus, nec se suae vitae in eius periculo propulsando parsurum, Ioan. 7, Nemo facit aliquid occulte, et vult ipse propalam esse. pro, Nemo volens innotescere aut inclarescere, occulte sua miracula aut praeclara facta facit. Quare si et tu vis innotescere Israeli pro Meschia, abi Hierosolymam ad Pascha ad illam frequentiam clarorum et sapientum, ac ibi tua miracula facito, non hic in angulis et locis ignobilibus te nobis imperitis iactato. Prius enim est finis, velle inclarescere, postea media eo tendentia, nempe miracula. Sic Ioan. 10, simili inversione definitur fur et bonus pastor: Amen amen dico vobis, qui non intrat per ostium in stabulum ovium, ille fur est, et latro. Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium: pro, fur est is, qui alio aditu irrumpit, etc. Sed verus pastor intrat per ostium. Marci 6, Pharisaei et Iudaei nisi crebro lavent, non comedunt: pro, non comedunt, usi semper prius lavent.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.