Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ΒΆ Ad hunc vel praecedentem Hebraismum referre possis, quod aliquando aliqua vituperantur aut laudantur non pro sua natura, sed vel ob abusum, vel ob hominum talem opinionem de re quapiam. Cuiusmodi Hebraismum Lutherus piae memoriae in re gravissima ostendit super Gal. 4. cuius haec verba sunt: Valde autem contumeliose de lege loquitur Paulus, cum eam vocat elementa (ut et supra initio cap. 4. ) deinde non simpliciter elementa, sed infirma et egena elementa. Annon est blasphemia, quod tam scelestas appellationes tribuat legi Dei? Lex in vero suo usu debet servire et stare pro promissionibus et gratia. Si cum his pugnat, non estamplius lex Dei sancta, etc. sed doctrina perniciosa et diabolica, urgens tantum ad desperationem. Ideo est repudianda et excommunicanda.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.