Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

In Narrationibus saepe nimis minutim singula narrant, cum satis esset aliqua tantum nominare: ex illis enim reliqua facile intelligi possent. Ea figura, quanquam Pleonasmo non admodum dissimilis est, tamen ad Leptologiam commodius refertur: quod nimirum singula etiam minutissima ociosius persequatur. Gen. 20, Et misit Abimelech rex Gerar, et accepit Saram. Item: Accepit Abimelech oves, boves, servos, ancillas, et dedit Abrahae. Genes. vigesimoprimo, Et ivit et implevit utrem, et dedit potum filio. Ibidem: Surge, tolle puerum, et manu tua eum apprehende. Deuteronom. 2 saepius, Vertere faciem et proficisci. Sic in novo Testamento, Accedere et loqui seu dicere. secundo Sam. 12, Et surrexit de terra et lavit et unxit se, et mutavit vestimenta, et intravit in domum Domini, et adoravit, et venit in domum suam, et petiit, et apposuerunt ei panem, et comedit. Sic, Levare faciem et videre, primo Samuel. 7.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.