Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Saepe cum oblique lingua Hebraea alicuius sermonem incipit referre, subinde aliqua directe, tanquam si ille ipse iam coram ea loquatur, recitat. Facit autem id ideo, ut illa iam veluti coram geri videantur, Genes. 20, Nonne ipse dixit mihi, Soror mea ipsa est: et ipsa quoque dixit, Frater meus ipse est: id est, dixit, quod sit soror ipsius, et quod sit frater ipsius. Ierem. 2, Qui dicitis ligno, Deus meus es tu. 1. Reg. 1, Tu dixisti Domine mi rex, quod Salomon filius tuus regnabit post me. Qui nos persequitur, Evangelizat, Gal. 1. Hoc magis gaudium et admirationem piorum exprimit, dum illa eorum passim iactata vox formaliter recitatur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.