Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

In una re, voce aut significatione saepe plura concurrunt, quorum in dicendo ratio haberi potest ac solet. Videndum igitur est, in quodnam illorum autor potissimum respexerit. Quam vigilantiam et iudicium si lector non adhibet, sed tantum id quod maxime obvium est (ut plerunque fit) arripit, foede decipitur. ut Gal. 1. Num Deum aut homines suadeo πείθω ? In suadendo duo diversa sunt: primum ipsum docere, deinde quasi blandimentis quibusdam allicere homines, quaerere applausum, et conari placere auditori. In hoc igitur dicto non de simplici institutione, agitur, seu argumentorum recitatione, quam nos erga Deum omniscium exercere non possumus: sed de illa captatione auditoris seu aucupatione favoris, et studio placendi. Ideo mox se ipsemet Apostolus sic exponit dicens: An quaero hominibus placere? Sed multi arripiunt id quod est magis obvium, nempe institutionem: ideo incidunt in absurdum sensum, quem necesse habent varie torquere, donec aliquam tolerabilem speciem nanciscatur. Sensus autem est, quod verum docendo cupimus rem gratam Deo facere, eumque nobis quasi conciliare, non doctrinam corrumpendo, hominum gratiam captare. Quomodo enim nos Deum doceremus? Tale est quod Petrus dicit, mortuis praedicatum esse Evangelium: ubi vox, Mortuis, ipsos homines primum ut substantiam, deinde accidens mortis notat. Hic igitur intelligatur de hominibus, qui postea mortui sunt, post factam praedicationem: quibus postea hoc accidens accidit. Sic Deus iudicabit vivos et mortuos: id est, resuscitatos, qui erant quidem mortui, sed per resurrectionem denuo in vitam revocati sunt. Per mortuos igitur respice substantiam, non illud accidens. Deus non est mortuorum Deus: hic mortuus, totius substantiae hominis totalem abolitionem notat. nam si homines plane aboliti essent, Deo non indigerent, nec Deus eorum curam ageret. Act. 5, Praedicate omnia verba vitae huius. Pronomen (Huius) demonstrat eam vitam aut felicitatem, circa quam functio Petri et sermo Angeli tunc versabatur, non illam, quam communiter dicimus hanc vitam aut praesentem vitam. Angelus monstrat eo pronomine vitam et salutem sibi et Petro praesentem: id est, de qua ipsi tunc loquebantur, non praesente omnibus aliis hominibus, quod qui non animadvertunt, haerent dubii.

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.