Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

18 In hoc vero tropo Anthropathias seu translationis vocabulorum ab homine aut rebus ad Deum, observandum est, quod omnes voces, praesertim autem verba fiant multo significantiora, quam antea fuerunt, cum res humanas denotarunt. Quare etiam si antea sermonem aut noticiam significarunt, iam ad Deum translata rem ipsam vivasque ac praepotentes actiones indicant. Exemplo sit benedicere et maledicere Dei, quod non est amplius verbale, ut apud homines, sed reale: significat enim idem quod potenter benefacere aut malefacere alicui. Sic cum Dominus dicitur nosse viam iustorum, aut respicere aliquos, aut eius oculi esse supra aliquem: significat vivam ac praepotentem beationem, quemadmodum et contrariae locutiones: ut, cum vultus Domini dicitur esse super aliquos, aut increpare mare vel satanam. Causa est, quia sicut in humanis omnia regum ac potentum habentur illustriora et efficaciora: ita in infinitum magis ea quae Dei sunt. Ipse dixit, et facta sunt. Ipse vocat ea quae non sunt, et mox existunt. Graeci vocant γλυκὺ , dulces metaphoras, cum inanimatis tribuitur sensus: ut, Arctos metuentes equore tingi. et, Amat ianua limen: Respondent omnia sylvae. Tales sunt innumerae in sacris: ut Rom. 8, Rerum natura solicite expectat revelationem filiorum Dei. Natura invita est subiecta vanitati, illa congemit et comparturit piis. Haec de Metaphora: iam ad Allegoriam transeamus.

Vade retro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.