Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

16 Videndum vero est summa diligentia, ne temere maxime obviam aut plausibilem significationem Metaphorae pro vera arripiamus: nam Scriptura, uti dictum est, etiam longius petitis et durioribus, minusque obviis Metaphoris plurimum utitur, posteriori ad Corinthios quinto, inquit Paulus, Si modo induti, non nudi reperiamur. Hic multi putant conditionem bonorum operum, aut certe novitatis vel renovationis, ad salutem requiri, et non dici de imputativa iustitia, aut applicatione meriti Christi, Causa ipsorum hallucinationis est, quia cum induere et vestimentum sit reale quiddam, quod corpori visibiliter applicatur, admodum verisimile videtur adres reales transferri, et non ad imputativas aut rationales: et praesertim concinne videtur applicari ad qualitates, quae sunt quasi quaedam vestes substantiae. At Paulus et reliqua Scriptura vel maxime utitur hac Metaphora de iis, quae ratione ac decreto applicantur, sicut in verbo Induo pluribus exemplis ostendi. Sic Paulus ait, Induere Christum, Galat. 3, Quot quot baptizati estis, Christum induistis. Sic Psalmus ait, Induere maledictionem: quae tantum decreto ac voluntate Dei applicantur. Idem error est in loco Matth. 22 de veste nuptiali.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.