Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Citavimus in hac parte Regulae duo Pauli dicta, quae, quod ad verba attinet, pugnare interse videntur: quorum alterum est 1. Cor. 10, Quemadmodum ego per omnia omnibus placeo: alterum vero Gal. 1, Si hominibus placerem, servus Christi non essem. Est autem sensus posterioris dicti: Si placerem, id est, si inprimis et praecipue hominibus placere studerem, non habita ratione doctrinae Christi. Prioris vero dicti: Per omnia omnibus placeo, hic sensus est, placere studeo omnibus, ita tamen, ut praecipue Deo placere coner: quin et ob hoc ipsum favorem hominum ambio, ut divinae voluntati, quam plurimos ad veram doctrinam alliciendo, satisfaciam. Non pugnant igitur haec duo dicta. Quod autem hic sit horum locorum sensus, facilime ex ipso contextu, unde sumpti sunt, probari potest. Prius dictum loquitur de studio quaerendi favorem humanum in timore Dei, et ad gloriam Dei directo: posterius vero loquitur de captando favore hominum, neglecto penitus Deo.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.