Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Exempla, in quibus per volo et verbi infinitivum reddi sensum oportet. Gen. 24, Nunquid ibis cum hoc homine? Ibo, pro vis ire, volo. Exod. 16, Cras est quies sabbati. Quod pinsetis, quod coquetis, coquite: id est, quod vultis coquere aut pinsere. Oseae 7, Peregrini exederunt substantiam eius, et non novit: id est, voluit nosse. Psal. 62, Interficietis nos omnes, id est, interficere conabimini. 1. Sam. 21, Si eum accipies tibi (id est, si vis eum tibi accipere) accipe. Esa. 3, Non ero curator. 1. Cor. 6, Quare non potius ἀδικεῖσθαι, ἀποστερεῖσθαι ; iniuria afficimini et spoliamini: id est, quare non potius pati vultis iniurias et rapinas vestrarum rerum? Ibidem: Sed ego sub nullius potestatem redigar, id est, redigi volo. 1. Cor. 6, Tollens ergo membra Christi, scorti membra faciam? de voluntate. non de eventu loquitur, id est, facere velim? Absit a me tam prava voluntas. Matth. 10, Qui invenerit animam suam, perdet eam: id est, qui volet eam invenire vel servare, ut eiusdem Evangelistae cap. 16 habetur. Sic ibidem legitur, Qui perdiderit animam suam: id est, volet, vel paratus erit perdere pro gloria Dei. Luc. 8. Matth. 13, Videntes non vident, et audientes non audiunt, id est, nolunt audire. Iohan. 10, Oves meae alienum non sequentur: id est, non volent et solent sequi. Act. 7, Coegit eos in concordiam, id est, voluit, conatus est eos cogere. Rom. 15, Christus sibi ipse non placuit: id est, non hoc praecipue egit, non in hoc incubuit, ut sibi tantum morem gereret: sed ut patri satisfaceret, seipsum neglexit. Ibidem: Et non sibiipsis placere. Item: Unusquisque proximo placeat, id est, studeat placere et prodesse. Item Gal. 5, Qui in lege iustificamini, gratia excidistis: id est, qui per legem vultis iustificari. Et Gal. 1, Si hominibus placerem, servus Christi non essem: id est, si studerem inprimis hominibus placere, non possum simul et Christo servire. Nam nemo potest duobus dominis servire. 1. Cor. 10, Sicut ego per omnia omnibus placeo, id est, placere studeo.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.