Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Vocabula quaedam non sui natura propriaque significatione, sed per Mimesin aut oppositionis gratia rebus tribuuntur: ut, cum Evangelium vocatur Lex fidei, Rom. 3, quasi in oppositionem ac confusionem Iudaeorum perpetuo Legis nomen in ore ac sermone voluentium aut iactantium. Et cum operis vocem iactantibus et cogitantibus Iudaeis, Io. 6, fidem sub nomine Operis obtrudit: quasi diceret, An quid mihi vestrum facere, operari, et opera tam importune iactatis, putatisque in illis potissimum veram pietatem sitam esse: hoc demum est verum opus Dei, quod Deus probat, et a vobis unice exigit, ut videlicet credatis in filium eius. Iugum computruit, inquit Esaias: sicut Augustus in spongiam incubuit mea Tragoedia Aiax. Qui abnegaverit me coram hominibus, abnegabo et ego eum coram patre caelesti, id est, destituam, non iuvabo, non intercedam: tantum alludit ad praecedens Nego. Sic, Facite vobis amicos de iniquo mammona: allusio est ad verba Parabolae. Huc pertinent quae per allusionem, τὸ ἐν δύνασαι , si potes credere, alludens ad illud ipsius, Iuva si quid potes, etc. Sic aliquando sequentes voces trahuntur ad praecedentia, ut constructio Graeca.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.