Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Exempla conatus. Act. 10, Quae Deus purificavit, tu ne feceris commuia, seu ne polluas: id est, ne coneris contaminare, aut ne iudices aut dicas esse communia. Gal. 5, Ex gratia excidistis, qui per legem iustificamini, id est, conamini iustificari. De conatu intellige aut voluntate, non de effectu, qui nulli contingit. Sic illud, Quos Deus cnniunxit, homo non separet: id est, ne conetur separare. nam revera in re nunquam id effectum dabit. Deut. 26, Syrus perdidit patrem meum, et descendit in Aegyptum: pro, conatus est perdere Iacobum Laban. Sic et Chaldaeus vertit, Laban Syrus quaesivit perdere, etc. Psal. 62, Quousque insidiamini viro, occidetis vos omnes, sicut paries inclinatus: pro, perinde insidiamini, et conamini perdere pios, sicut paries inclinatus parat exitium transeunti. Sic mox dicit, Consultant, ne Deus quemque exaltet, moliuntur impellere. Agitur ergo ibi de exitio, quod impii insontibus parant, non de ipsorum impiorum poena: quod ex proxime praecedentibus et consequentibus apparet manifeste.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.